Vashingtonia nivibus submergitur
Vashingtonia
nivibus submergitur
Cum post XXX fere horas vis tempestatis
hiemalis, qua litus Americanum orientale vexabatur, paulatim
minueretur, meteorologi Vashingtonienses tamen dixerunt novem
decennis superioribus tantas nives non cecidisse. In quibusdam
regionibus nives in altitudinem plus LXXX centimetrorum
surrexerunt. Omni commeatu intermisso ii, qui regionem
Vashingtoniensem incolunt, moniti sunt, ne per XXIV horas domos
suas relinquerent.
Tamen tempestas praesidem Obamam non prohibuit, quominus Domum
Albam relinqueret, ut orationem in conventu Partium
Democraticarum haberet. Cui rei cum casu quodam mora fieret,
Obama verbo „Snowmageddon“ usus tempestatem illam cum die
novissimo comparavit.
Commeatu publico impedito vi electrica deficiente tamen non
fiebat, ut homines perturbarentur, cum fine septimanae liberi
negotiis essent. Praeterea plurimi eorum iam Veneris die,
scilicet tempestatem illam horribilem exspectantes, mercatus
invaserant alimenta coemendi causa.
Duo minime homines vitam iam amiserunt: in Virginia pater
filiusque eius perierunt, cum cuidam nivibus haerenti succurrere
conarentur.
Medica adulescenti propter nomen eius
curationem negat
Medica dentaria Germana adulescenti XVI annorum ob praenomen
eius “Cihad” curationem negavit: ut in actis diurnis “Schwarzwälder
Bote” Veneris die nuntiatum est, medicam praenomen illud aegre
tulisse, quod „bellum sanctum“ significaret. Ceterum eam de
hac re se iam excusavisse; nam se Turcos minime odisse. Sed cum
ille adulescens sibi quaerenti respondisset nomen eius ad bellum
sanctum pertinere, curationem se recusavisse, quod hoc nomine
omnibus, qui non mahumetani essent, bellum indiceretur. Se a
consuetudine eorum abhorrere, qui ad vim adhibendam parati
essent.
Adulescentem medicae dixisse nomen Cihad in Turcia minime esse
insolitum, deinde in civitate libera sibi ius cuiuslibet nominis
esse. Parentes obstupefactos dixisse se illud nomen elegisse,
quod sibi placeret ; rationes islamisticas ad eam rem non referre.
Patri eius varias significationes nominis sibi explicanti
medicam haec fere respondisse: si praenomen, inquit, filio
tuo eo consilio dedisti, ne quid bellicosi significaret, me
scilicet excusabo statim diem ei constitura. Sed patrem
talem excusationem non probavisse.
Viri rerum islamicarum periti dicunt nomen id significare, ut
quis religioni aut ipsi bono studeat, quamvis multi sint, qui
significationem belli sancti usurpent.
Is, qui pro consilio medicorum Sueborum locutus est, nullum in
Germania medicum obligari dixit, ut aegrotum curaret, nisi subita
necessitate cogeretur. Tamen esse "insolitum", si
aegroti propter nomen suum reicerentur.
Volfgangus Benz Berolinensis, investigator rerum ad
antisemitismum pertinentium, hac re perterritus haec res,
inquit, nobis documento est, quo ista mahumetanorum
instigatio iam evasit.
De memoria caedis
Oberwartianae
Iovis die CL fere homines in municipium
Oberwart convenerunt, ut memoriam insidiarum XV abhinc annis
factarum repeterent, in quibus Norbertus Darabos, minister rerum
militarium, et Rudolfus Sarközi, qui consilio nationali Romanium
praeest.
Non. Feb. Anno MCMXCV quattuor iuvenes ex
gente Romanium diruptione necati erant, cum tabulam removerent,
in qua inscripta erant haec verba: Romanes redite in Indiam!
Cui tabulae materia displosiva erat
applicata; Franciscus Fuchs, auctor sceleris, qui anno MCMXCIX
carcere perpetuo damnatus erat, anno post ipse mortem sibi
consciit.
Sarközi in memoriam revocavit superstites genocidii a
Nazistis facti tunc caedem nepotum vidisse, quae simili de causa
facta esset. Darabos memoravit hoc quoque tempore esse, qui ,cum
summum in re publica locum obtineant, scelera Nazistarum tamen
neglegant.
Iam antea Werner Faymann, cancellarius foederalis, dixerat
insidiis illis nos admoneri, ut deberemus cavere, ne quid
pateremur, quod ad democratiam minuendam pertineret; deinde, ut
cum omnibus gentibus aequa et iusta nobis consuetudo esset.
„Nani“ praesidiatum petunt
A.d.VII.Kal. Mai. Austriaci praesidem suum creabunt. Praeter
Henricum (Heinz) Fischer, de quo nemo fere dubitat, quin
victor ex ea electione exiturus sit, alii quoque summum rei
publicae munus expetunt…
E.g. Volfgangus Poeltl, vir XLVIII annorum, qui operas
obscaenas per telephonum praebendas offert. qui in pagina sua
domestica homines hortatur, ut nomina eorum, qui auxiliis
socialibus abutantur, sibi deferant. Poeltl, cum iam superiore
electione praesidiatum petere voluisset, ab hoc conatu postremo
destitit, quod suffragia adiuvantia non suppeditabant.
Item Martinus Wabl, iudex pristinus, tertium fortunam temptat.
Cui acta diurna annis superioribus plus notitiae dederunt, quod
affirmaverat Natasam Kampusch a matre ipsa esse abductam;
cuius insimulationis Wabl ab iudicibus damnatus est.
Thomas Dolina, vir XXXVIII annorum, sperat se praesidem omnium
temporum iuvenissimum creatum iri. Quod ut sibi contingat, habitu
imperiali indutum se ipse ostendit mulieremque quaerit aptam,
quae partes „dominae primae“ agat. Eam facetam esse oportere,
mulierem nervis robustis, pedibus parvis, sed animo magno. Nervis
robustis scilicet et legatis ad conventum nationalem opus erit,
si modo Dolina praeses factus erit; qui enim leges a conventu
constitutas non subscribere vult, nisi sibi quoque placeant.
Rudolfus Gehring, negotiator LXI annorum, pro partibus „Christianorum“
agit: oppugnator abortus coniugiique homosexualium id quoque
contendit, ut cruces in scholis permaneant; praeterea eos
adiuvit, qui aedibus islamicis exaedificandis reclamaverunt.
Raimundus Bahr, qui munere aedilis in nescioquo vico in
Alpibus sito fungitur, promittit se cuique mille fere Eurones
singulis annis daturum, si praeses creetur.
Postremo Ioannes Klawatsch praesidiatum petit, technicus LX
annorum e XXV annis peregre habitans. Qui scilicet se in Austriam
reversurum esse affirmavit, si praeses crearetur.
Tamen incertissimum est, num petitiones eorum a populo
probentur; nam quemque sex milibus suffragiorum adiuvari necesse
est.
Plus difficultatis est in petitione Ulrici
Habsburg-Lothringen: nam leges Austriacae interdicunt, ne quis eo
genere ortus tali munere fungatur. Sed Habsburg his legibus non
deterretur, quominus subscriptiones necessarias colligat: se apud
summos iudices acturum, si petitio vetetur. Quam actionem irritam
fore iuris periti existimant.
Sinenses Obamam monent, ne Dalai Lamam
conveniat
Regimen Sinense Baracum Obamam, praesidem Americanum, monuit,
ne Dalai Lamam conveniret. Zhu Weigun, cui cura rerum Tibetanarum
mandata est, Martis die dixit fore, ut fundamenta rationum, quae
Sinenses cum Americanis haberent, periclitarentur, si is
conventus haberetur. Praeterea colloquium, quod regimen Sinense
cum legatis Dalai Lamae habuisset, in irritum cecidisse. Magnam
inter utramque partem esse dissensionem; numquam fore, ut Partes
Communisticae desinerent Tibetanis imperare ; deinde numquam eas
cum Dalai Lama de statu futuro eius regionis acturas, ne “de
summo “ quidem “gradu autonomiae”, quem ille postulavisset.
De nulla enim alia re Sinenses colloqui voluisse nisi de ipso
illius statu futuro. Sed eum, priusquam de reditu suo cogitaret,
conatu desistere oportere „patriae dissociandae”.
Etiam Americanos Zhu vituperavit verbis acerrimis: absurdum
esset, inquit, si praeses Americanus constitueret Dalai
Lamam convenire, cum nescio an acriores inter utramque civitatem
discordiae oriantur. Nos quidem id agemus, ut civitates quaedam
vitia sua intellegant. Et ad Obamam respiciens Sinenses,
inquit, eos contemnunt, qui aliis nocent.
Ceterum ratio illa, quae Sinensibus cum Americanis est,
septimanis superioribus haud mediocriter refrigescebat. Cuius rei
exemplum est, quod Sinenses propter arma Taiwaniensibus vendita
sese in Americanos vindicaturos minati sunt. Ex quo contractu,
qui Veneris die publice comprobatus est, rei publicae
Taiwansensi praeter alia arma CXIV missilia 'Patriot' appellata
et LX helicoptera militaria supportabuntur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|