Quo vadis.
Quo vadis, Italica
schola?
Res inaudita in quadam Liguriae scholae
evenit: cum Italiae rectores minimam pecuniam scholis
suppeditent, qua possint munere fungi, octoginta magistri suis
impensis aleatorias schedulas emerunt admodum notas in Italia (Gratta
e vinci : “Rade et lucrare”) sperantes, feliciter
lucrati denarios, hoc modo se posse scholam iuvare. Centum euro
impenderunt, septendecim autem lucrati sunt. Statuerunt tamen
perseverare, etiam ludis televisivis interesse, quibus possent
pro schola pecuniam lucrari. Universae Italiae scholae multo
minus pecuniae a rectoribus accipiunt quam antea, quamobrem
discipulorum parentes scholas iuvant emendis saponibus, latrinae
charta, calamis et reficiendis aulis; duo anni sunt ex quo
magistri qui in absentium locum successerunt mercedem debitam non
acceperunt. Constat publicarum divitiarum rem difficilem esse,
dedecet autem scholas vitam miseram agere, vel rebus necessariis
indigere.
Scripsit Dominicus Gallipoli
|