Mercatus Dubaiensis ad res oeconomicas Iranianas maximi adhuc est momenti
Mercatus Dubaiensis ad res oeconomicas
Iranianas maximi adhuc est momenti
Irania propter consilia atomica diffamata Dubaiani quoque, qui
magnam et copiosam cum Iranianis mercaturam facere solebant,
operam dant, ne diutius pro latebris negotiatorum Iraniorum
habeantur. Nam Civitatibus Unitis Americae urgentibus Dubaiani
commercium adhuc liberum, quod habent cum Iranianis, magis
magisque coercent. Nunc enim magistratibus licet prohibere, ne
quae res exportentur, quibus „securitas nationalis periclitetur“.
Ex qua lege XL fere societates adhuc diremptae sunt, quae
consiliis a Nationibus Unitis captis fraudem fecissent.
In tanta coercitione commercium , quod est inter Dubaianos et
Iranianos, tamen continuari apparet, cum res a societatibus
exteris supportatae ex emiratu Dubaiano in Iraniam perveniunt. In
quibus rebus non solum esse pannos aut machinas lavatorias, sed
etiam res ad aeroplana aut computatra pertinentes, quae rei
militari usui essent.
Confiniis velut cribrum perforatis etiam posthac fore, ut
Iraniani, quodcumque vellent, acciperent, Mortesa Masumsadeh
navicularius dixisse fertur.
Suum quamque societatem procuratorem habere, qui pro se in
emiratu ageret. Ita VIII milia societatum Iraniarum in tabulas
Dubaianas esse relata, ex quibus MCC id tantum curarent,ut
mercatura inter utramque civitatem praestaretur.
Institutum Americanum oeconomicum “fundatio nova Americana“
(New America Foundation) appellatum non quidem dubitat, quin
Dubai etiam nunc ad oeconomiam Iranianam maximi sit momenti. Quae
res tabulis publicis Dubaianis comprobatur: inter annum MMV et
MMIX mercaturam inter utramque civitatem esse triplicatam.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|