Annus
2 0 1 0


crederes    Austriam esse civitatem,

Crederes Austriam esse civitatem, in qua ius valeat...

Diurnarii actorum diurnorum „Die Presse“ cum ministro Slovenico rerum exterarum, Samuel Zbogar, de quaestione tabularum bilingium collocuti sunt.

Die Presse: Moderatores Austriaci, in quibus Michael Spindelegger, minister rerum exterarum, identidem pollicentur se quaestioni tabularum bilingium explicandae operam daturos. Satisne regimen contendit, ut tabulae bilingues, quae debentur, in Carinthia constituantur?

Samuel Zbogar: Regimen Austriacum haud ignorat necesse esse hanc quaestionem explicari. Res Carinthianae licet regimini respiciendae sint, tamen eventus a nobis desiderantur.

Regimen Slovenicum cogitat, ut hanc causam internationalem reddat. Quomodo id fiet?

Austria capite VII. foederis , quod anno MCMLV factum est, pluribus civitatibus sese obligavit.

Primus minister Pahor nuper declaravit Sloveniam in locum Iugoslaviae successisse, quam in iis civitatibus fuisse constat, qui illud foedus obsignaverunt. At Austriaci Sloveniam iure successisse negant.

Dubium non est, quin nos, sicut ceterae res publicae, Iugoslaviae successerimus. Quod etiam in declaratione libertatis anno MMI affirmavimus. Quo anno et ceterae res publicae statum mutuum sanxerunt.

Ergo etiam Macedoniae de foedere Austriaco et de iuribus Slovenorum in Carinthia colentium liceret constituere, quod satis alienum videretur.

Sed nulla earum civitatum Austriae finitima est nisi Slovenia, deinde de nulla alia minoritate agitur nisi Slovenica. Nostra quidem interest hanc minoritatem Slovenicam iure foederis tutam esse.

Ceteraene res publicae, quae id foedus subscripserunt, comprobaverunt Sloveniam in statum Iugoslaviae successisse?

Minime.

Cur? Num Slovenia de statu suo incerta est?

(Ridens) De statu nostro mehercle sumus certi. Talis comprobatio num necessaria sit, adhuc disputatur. Tamen populus ipse eiusque legati id contendunt, ut hanc causam internationalem reddamus.

Quid ipse de ea re cogitas?

Equidem volo minoritatem Slovenicam plane tutam esse, quomodocumque id efficitur.

Nonne licet Slovenis ceteras civitates, quae foedus obsignaverunt, ad conventum agendum invitare, ut universae ab Austria petant, ut foedus servetur?

Iam nunc id nobis liceat.

Quid obstat?

Eius rei maturitas nondum venit. Sunt nobis cum Austriacis omnes amicitiae necessitudinesque. Quaestio tabularum bilingium tamen his rebus obstat ; quam inter nos explicare debemus. Sed alias quoque rationes non excludo.

Nonne regimen Slovenicum de ea causa iam cum Russis collocuta est?

Cum omnibus, qui id foedus obsignaverunt, iam locuti sumus.

Etiamne cogitas de causa tabularum ad UE aut ad Nationes Unitas deferenda?

Si cognoverimus hanc quaestionem in Austria explicari non posse condicionemque minoritatis malam esse , plures viae nobis patebunt ad rem internationalem reddendam: consilium Europaeum, Nationes Unitae, Unio Europaea…

Potesne intellegere, cur illae tabulae a Carinthianis non constituantur?

Crederes Austriam esse civitatem, in qua ius valeat . sed historiam ipsam plus valere apparet. Timor communistarum – pro dolor – Carinthianis tam insitus est, ut hoc quoque tempore exstet , cum Slovenia ex XX annis civitas democratica sit, cuius confinia patent. Timor ille vanus est. Nam nemo fere est, qui intellegat homines Europaeos a tabulis bilinguibus abhorrere. In nostra civitate MMM Italorum, septem milia Hungarorum vivunt: ubique tabulas bilingues invenies.

Sed cur civibus circa urbem Maribor colentibus, quorum sermo patrius lingua Theodisca est, tabulae bilingues negantur?

Sunt quidem homines linguae Theodiscae, qui ex foedere culturali cum Austria facto adiuvantur. Tamen pro minoritate non habentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae