Carceres secreti in multis terris exstant
Carceres secreti in multis terris
exstant
Non solum a Civitatibus Unitis Americae, sed a pluribus
decenis civitatum superioribus annis homines suspicionem moventes
locis secretis retentos esse ab Nationibus Unitis relatum est.
Carceres secretos a tot civitatibus sustineri – ea scilicet
specie, ut terrorismus arceretur - rem esse gravissimam. Ex his
litteris cognitum est praeter ceteras civitates Russiam, Siniam,
Aegyptum, Sudaniam, Simbawen iterum atque iterum homines alicuius
facinoris insimulatos aut regimini oppositos locis ignotis
retinuisse. In summa LXVI civitates eo indice contineri.
Manfredus Novak, legatus Austriacus apud Nationes Unitas, qui
hanc renuntiationem moderatus est, dixit VIII veros carceres
inventos esse, qui ab Officio Secreto CIA instituti essent, in
quibus «carcerem tenebrosum» (dark prison) in Afghania
situm. In eo rationibus quaerendi „acrioribus“ uti: captivos
in extremis tenebris teneri atque extremo strepitui esse
expositos.
Quae rationes captivos coercendi iure gentium vetantur. Tamen
custodia secreta nomine terrorismi arcendi ubique terrarum
adhibetur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|