Annus
2 0 1 0


Egemen Bagis,

Hastam minime abiciemus!

Egemen Bagis, minister Turcus rerum Europaearum, cum actis diurnis Austriacis „Die Presse“ de Turcia ad Unionem applicanda collocutus est.

Die Presse: cum Turciae ad Unionem applicandae causa XII themata iam tractentur - quomodo hae disceptationes continuabuntur?

Egemen Bagis: quamquam nonnullae Unionis civitates impediunt, ne de certis materiis disceptetur, hastam minime abiciemus. His diebus in sex capitibus laboramus, in quibus caput de vi energetica, scilicet exspectantes fore, ut Hispanis praesidentibus quam plurimis de rebus disceptetur. Postremo utraque pars victrix exibit, cum valida civitas nostra Unioni adiungetur; quae nobis vice versa plus democratiae, plus prosperitatis feret.

Quando id fore putas ?

Certam diem non dicam. Sed contendimus, ut ad annum MMXIII corpus iuris Europaei apud nos valeat. Quo facto Unioni diiudicandum erit, quando Turcia secum consocietur. Nam quaecumque civitas cum Unione Europaea adiunctionem egerat, postremo consociata est. Turcia non excipietur.

Et Austria et nonnullae aliae civitates foedus cum privilegiis praeferunt. Talemne eventum cogitatione fingere potes ?

Immo recusamus, ne de ea re loquamur, quia contumeliosa esset. Nihil petimus nisi consociationem. Omnibus rebus actis Turcia multum a civitate nostra hodierna differet. In rebus agendis eventus incertos esse oportet. Etiam de matrimoniis catholicis nemo scit, quales eventus futuri sint.

Cur Turcia consociata Unioni commodo erit ?

Disceptationibus ipsis iam efficitur, ut Turci, socii Europaeorum, confirmentur. Per Turciam via ducit ad fontes petrolei, quo Europa eget; praeterea Turcia Europaeis munimento est immigrations illegitimae et terrorismi internationalis.

Quibus rebus „iter Europaeum“ maxime impeditur?

Opinionibus praeiudicatis utriusque partis, in quibus tollendis assidue laboramus.

Primum nobis sunt moderatores, qui iura Curdium, Romanium, mulierum, Armeniorum, Azerorum non iam neglegant.

Quid Austriaci addiscere possint, ut qui Turciae adiungendae maxime repugnent ?

… annum MDCLXXXIII iam diu esse praeteritum. Per CCC annos nullae discordiae inter nos ortae sunt. Multo pluribus rebus coniungimur quam dividimur. nomen Europae quondam filiae regiae fuit, quae in Turcia vixit. Sed rebus futuris etiam magis coniungemur quam praeteritis.

Quos fines Unio Europaea habebit?

Fines Unionis sunt in animis civium.

Ergo Unio infinita esse possit?

Equidem Ioanni Lennon credo dicenti: „finge mundum sine finibus“.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae