Annus
2 0 1 0


CERTAMEN SCYPHI POLONORUM FOLLIS VOLATICAE

CERTAMEN SCYPHI POLONORUM FOLLIS VOLATICAE

Scyphus Polonorum Follis Volaticae anni MMX tributus est manipulo Jastrzębski Węgiel (quod nomen licentia poetica paululum utentes Latine ut Accipitres Silesiani reddere possumus). Acies Silesiana primo quoque tempore in sua historia gratissimam victoriam in Scypho Polonorum obtinuit. Manipulus Asseco Resovia Rzeszów secundum locum expugnavit atque aciebus ZAKSA Kędzierzyn-KoŸle et Delecta Bydgoszcz locus tertius ex auequo datum est.

Scypho finito optimi lusores singulariter nomismatibus ornati sunt. Optimus Pretiosissimusque Competitor (vulgo: MVP) totius scyphi electus est Russus Pavel Abramov (lusor manipuli Jastrzebski Węgiel), qui etiam plurimos punctos collegit. Manipulares eius tres alias scyphi laudes ceperunt. Polonus Patryk Czarnowski optime pilam obstruxit, Polonus Paweł Rusek optimus servator fuit atque Australianus Benjamin Hardy optime ludum coepit. Brasilianus Rafael Redwitz (lusor Resoviae) optime pilam ministravit atque manipularis eius, Polonus Krzysztof Ignaczak vero defensor optimus fuit.

SCYPHUS POLONORUM FOLLIS VOLATICAE - MMX:

ludi semifinales:

Resovia Rzeszów - Delecta Bydgoszcz 3:1 (25:20, 25:23, 14:25, 25:20)

Jastrzębski Węgiel - ZAKSA Kędzierzyn-KoŸle 3:0 (25:21, 29:27, 25:18)

ludus finalis:

Jastrzębski Węgiel - Resovia Rzeszów 3:2 (25:22, 22:25, 25:23, 22:25, 15:13)

Competitiores:

Jastrzębski Węgiel: Łomacz, Nowik, Abramov, Yudin, Czarnowski, Hardy, Rusek, Master, Azenha, Szczygieł, Novotny, moderator: Roberto Santilli.

Asseco Resovia Resovia: Redwitz, Grzyb, Kosok, Akhrem, Oivanen, Wika, Ignaczak, Papke, Perłowski, Mika, moderator: Ljubomir Travica.

ZAKSA Kędzierzyk KoŸle: Masny, Jarosz, Sammelvuo, Gladyr, Szczerbaniuk, Ruciak, Mierzejewski, Martin, Pilarz, Witczak, Kacprzak, KaŸmierczak, moderator: Krzysztof Stelmach.

Delecta Bydgoszcz: Gruszka, Jurkiewicz, Woicki, Cerven, Szymański, Sopko, Lambourne, Serafin, Konarski, Kokociński, Lipiński, moderator: Waldemar Wspaniały.

 

 

Scripsit Catharina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae