Annus
2 0 1 0


Socii seniores partium communisticarum virum dissidentem adiuvant

Socii seniores partium communisticarum virum dissidentem adiuvant

Quattuor senes, quorum quisque maiorem factionis communisticae locum obtinuerat, litteris promulgatis regimen hortati sunt, ut causa Liu Xiaobo (photographemate monstratur), viri a sententia publica dissidentis, repeteretur: s aequitas, si iura humana negleguntur, inquiunt, si virtutes illae, pro quibus nos socii seniores semper pugnabamus, non iam valent, animi nostri numquam quieti erunt. Quam ob rem regimen iudicium et argumenta, quibus Liu damnatus esset, recensere oportere. Quod ni factum esset, dignitatem rei publicae summo in periculo fore.

Hae litterae ab Hu Jiwei, editore pristino actorum diurnorum „People’s Daily“, ab He Fang, socius academiae rerum socialium honoris causa, denique a Li Pu et Dai Hang, quorum uterque socius fuerat procurationis nuntiorum Xinhua, subscriptae sunt.

Quorum quisque plus octoginta annos natus recusavit, ne plura de hac re palam diceret. Litterae eorum in pagina interretiali collegii scriptorum «PEN» , cui Liu olim praeerat, promulgatae sunt. Liu Decembri exeunte custodia XI annorum damnatus est, quod ad 'potestatem publicam subruendam' hortatus esset.

 

Sinenses nova commercia sibi parant

Sinenses, qui mercaturis in Africa faciendis magnam operam dant, etiam officinas eodem transponere in animo habent. Huic proposito Argentaria Mundana favet: ratione quodammodo Marshalliana substructiones commerciales stabiliri, qua re novi mercatus instituantur.

Robertus Zoellick, praeses Argentariae Mundanae, cum Chen Deming, ministro Sinensi rerum oeconomicarum, de facultate officinas in terras Africas transponendi collocutus est. Ita fieri posse, ut imprimis ea, quae pueris ludo atque oblectamento essent, praeterea calceamenta minoris pretii in his regionibus proferrentur. Si pluribus hominibus facultas laborandi daretur, plures merces emptum iri; quapropter hoc propositum «rationem Marshallianam Sinensem» appellatum esse.

Iam nunc Sinenses multa miliarda Euronum in substructione commerciali Africana collocant; qui vice versa id contendunt, ut ius sibi detur fodinas exercendi.

Zoellick civitates Africanas hortatus est, ut sua quoque sponte substructionem commercialem meliorem redderent; quo facto fore, ut pluris Sinensium interesset pecuniam in his regionibus collocare. Afris lucro fore, si Sinensibus ut peritissimis in rebus proferendis exigendisque facultas commercii daretur.

Tamen sunt, qui timeant, ne Sinenses ut aemuli indigenas Africae officinas nimis opprimant. Praeterea cavendum esse, ne Sinenses pro dominis habeantur, qui Africam veluti coloniam exerceant.

Iam antea Sinenses vituperati sunt, quod condiciones sociales neglexissent et pecunia sua dictatores adiuvissent.

 

Osama Bin Laden insidias Detroitianas professus est

Osama Bin Laden, caput sodalitatis terroristicae Al-Kaida, insidias diremptas Detroitianas professus est. Simul Americanis minatus est his verbis : «  non desinemus vobis bellum inferre, dum Israeles adiuvabitis. »

Al Jazeera, statio emissoria Araba, verba eius taenia magnetophonica condita die Dominica emisit; insidias diremptas Detroitianas cum impetu die XI. Septembris anno MMI facto comparari posse Osama dixit; Umarum Farouk Abdulmutallab, qui insidias paravisset, virum esse fortissimum.

Quo comprehenso statim grex Al –Kaidae, qui ad Arabiam pertinet, facinus professus est. Nuntio nunc promulgato Obama demonstrare videtur diversos Al Kaidae greges adhuc in potestate sua esse; nonnulli enim putabant illos greges in consiliis capiendis sponte sua agere nec iuss aeius exspectare, qui in montes ultimos Afghaniae se abdidisset.

Americanos numquam tutos fore, nisi Palaestinenes in securitate viverent, Osama Bin Laden dixit, cum ipsum Obamam praesidem appellaret: iniquum est vos secure vivere, inquit, cum fratres nostri Gazani graviter vexentur. Non desinemus vos aggredi, dum Israeles adiuvabitis.

Quamquam de auctoritate dubitatur, haec dicta tamen prioribus Osamae nuntiis simillima sunt .

 

Pakistani Americanis urgentibus resistunt

Dum Robertus Gates, minister rerum militarium, in urbe Islamabad moratur, Pakistani declaraverunt se bellatores islamisticos propediem non aggressuros. Hac declaratione petitioni Americanorum renuerunt, qui poposcerant, ut Pakistani maiorem operam darent iis bellatoribus arcendis. Unum fere annum fore, dum regiones, quae a Talibanis recuperatae essent, ab exercitu Pakistano munirentur, Athar Abbas dixit, qui pro exercitu Pakistano locutus est. Copias proeliis gerendis se nimis onerari nolle; se non aggressuros, nisi id ad utilitatem rei publicae spectaret.

Haec res Americanis minime opportuna cecidit, ut qui paulo ante annuntiavissent se una cum sociis suis XXXVII milia militum in Afghaniam missuros.

Exercitus Pakistanus e mense Octobri anni superioris illos bellatores per regionem Vaziristaniam meridionalem persequebatur; quorum tamen plurimi - in quibus multi 'bellatores dei' peregrini - in loca finitima se receperunt.

Ergo Americani id contendunt, ut Pakistani etiam in Vasiristania septemtrionali hostes aggrediantur, quae regio a gentibus colitur, quae ex multis annis Americanos sociosque eius oppugnant, quaeque in dies magis cum Talibanis collaborare videntur.

Non casu evenit, ut Abbas ipso hoc tempore ea diceret; nam paucis diebus ante Americani Britannique proposuerant sua voluntate id fieri, si India in eo conventu, qui propediem Londinii ageretur, plus valeret. Quam rem Pakistani aegre tulerunt. Ex quo timetur, ne legati Pakistani illum conventum relinquant.

Nam magistratus Pakistani vehementer timent, ne Indi, si in Afghania plus valeant, seditionem in provincia Belutsistan concitent; nam incolae eius provinciae a Pakistania condita pro libertate pugnabant. Saepenumero fiebat, ut milites regiminis illa loca obtinere non possent nisi vi atque oppressione.

Quod autem Obama, praeses Americanus, dixit fore, ut Americani paulatim ex Afghania se reciperent, bellatores Afghanos hostes sibi reddere Pakistanorum scilicet non interest, quod forsitan fieret, si Pakistani socios eorum in Vaziristania septemtrionali aggrederentur.

 

Serbi in Bosnia viventes iussis procuratoris repugnant

Regimen rei publicae Serbicae, quae pars Bosniae est, declaravit posthac iussis procuratoris Bosniae se repugnaturum. Populum ipsum suffragium laturum, num hoc consilium regiminis sibi probaretur.

Causa eius rei fuit edictum procuratoris – quo munere hoc tempore Valentinus Inzko Austriacus fungitur - ex quo iudicum exterorum cognitorumque publicorum munus iudicandi prorogaretur. Procuratori nullam eius rei potestatem esse, ut qui in ea re instituta ac leges neglexisset, Serbi declaraverunt.

Tamen ei procuratori quemlibet a re publica removendi, cuiuslibet legis tollendae, iudicia differendi ius est.

E fine belli civilis nonnullae civitates, in quibus Unio Europaea et Civitates Unitae Americae, procuratori Bosniae praescribebant, quomodo ageret. Quas civitates iure gentium neglecto agere; ideo consiliis earum se non obligari Serbi declaraverunt.

 

Notae arcanae sclopetis Americanis inscriptae delebuntur

In telescopiis armorum a societate Trijicon factorum notas arcanas esse inscriptas, quae ad bibliam sacram pertinerent, statio emissoria ABC nuper patefecit. Notas JN8:12 e.g. ad verba Iesu in evangelio Ioannis citata pertinere: Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae; notas 2COR4:6 simili modo epistulam secundam, quam Paulus ad Corinthios misisset, significare.

Quae res patefacta summam apud plurimos indignationem movit; etiam David Petraeus, qui iis copiis praeest, quae stationem suam in Iraquia et Afghania habent, de ea re questus est, praesertim cum milites Americani in his regionibus officium praestantes religionem suam praeconari vetiti essent.

A statione emissoria CNN nuntiatur societatem Trijicon id obtulisse, ut illae notae posthac omitterentur. Praeterea se instrumenta apta exercitui permissuram, quibus illae inscriptiones delerentur. Id etiam in exercitu Australico valere, qui item talibus telescopis uteretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae