Annus
2 0 1 0


Ali Agca  e carcere dimissus est.

Ali Agca e carcere dimissus est

Mahumet Ali Agca, qui anno MCMLXXXI. Ioanni Paulo II pontifici maximo insidiatus erat, Lunae die e carcere dimissus est.

Carcere relicto Agca, qui se ipse Christum aeternum appellavit, diurnariis salutatis verbis confusis de fine mundi futuro locutus est. Deinde prrobationis causa in valetudinarium militare vectus est .

Iam anno MMVI. probatione facta Agca ad rem militarem non idoneus cognitus est, quod mente turbatus esset; tamen magistratus Turci eum denuo in probationem vocaverunt affirmantes priores eventus sibi non valere.

Patronus Agcae, qui huic rei intercesserat, Agca obstupefactus et spe deiectus est, inquit, nam dicit militiam sententiae suae, quam de rebus divinis atque philosophicis habeat, repugnare.

Post meridiem tandem nuntiatum est Agcae militia opus non esse.

Agcae e carcere dimissi haec fere verba patronus promulgavit: eum finem mundi annuntiare; fore, ut totus mundus hoc saeculo deleretur; deinde , ut omnes homines hoc saeculo morerentur; eum esse Christum aeternum.

Agca , cum III.Id.Mai. anno MCMLXXXI per insidias Ioannem Paulum II. Pont. Max. graviter vulneravisset, carcere damnatus est. Post custodiam XIX annorum, quam degerat in carcere Italico, Turci eum in vincula coniecerunt, quia anno MCMLXXIX diurnarium quendam occidisset. Eo tempore eum participem gregis fuisse constat, cui nomen 'lupi cani'.

Adhuc incertum est, cur Agca Romae in platea Sancti Petri in papam sclopetaverit. Agca ipse declaravit se, cum dimissus esset, de causa facinoris locuturum.

Ioannes Paulus II. anno MCMLXXXIII. eum in carcere visitaverat eique ignovit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae