Num commissarius a Slovacia designatus inimicus Romanium est?
Num commissarius a
Slovacia designatus inimicus Romanium est?
Maros Sefcovic, commissarius
Europaeus designatus in numero eorum est, qui pro candidatis
incertis habentur: in auditione enim, qui hodie habebitur, legati
quidam ei crimini dabunt, quod inimico animo de Romanibus locutus
sit. Huic rei nunc ipsum Consilium Romanium Slovacorum reclamat :
insimulationes esse iniquas.
Sefcovic anno MMV dixisse fertur Romanes auxiliis socialibus
abuti, quae sibi in Slovacia praeberentur. Tamen procuratores
Romanium eum nunc adiuvant, quod ab anno MMIV ad annum MMIX, cum
munere legati Europaei fungeretur, summam rebus Romanium operam
dedisset. Praeterea demonstraverunt rem esse magnam, si modo quis
magistratuum Europaeorum sit, cuius interesset, quibus
difficultatibus Romanes laborarent.
In Slovacia ipsi adversarii regiminis non probant, quod
Sefcovicio crimini vertitur.
Anna Zaborska, legata Europaea partium conservativarum, dixit
verba eius contextu non respecto esse reprehensa. Plura centena
Romanium eo tempore e Slovacia in Belgium esse profectos, qui
asylum peterent. quod cum iis negaretur, quia cives Unionis
essent, tamen eos ex lege sustentandos fuisse; praeterea eos,
quod sedes suas de iure non reliquissent, in patria quoque sua
auxilio sociali sublevatos esse.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|