De ursorum maritimorum periculo
De ursorum maritimorum periculo
Contaminatio usque ad regiones arctoas pervenit et ursis
maritimis, id est albipellitis, grave periculum affert.
Animalium studiosus Christianus Sonne Arusii, in urbe Danorum,
apud universitatis Institutum Arctoarum Regionum per decem annos
pollutionis effectus investigavit, ducentas saltem ursorum
maritimorum cadaverum in Groënlandia inventorum partes
resectas observans et ursos vivos in insulis Svalbard speculans.
Inde plures nefarios effectus in animalibus invenit, qui cum
praesentia venenorum ab humanis consociationibus dispersorum
simul apparere soliti sunt. Multae enim materiae chemicae
viventibus obnoxiae et per aëra et per aquam transvectae usque
ad arctoas regiones perveniunt, sicut chloroorganica, aethera
polybromidiphenylica et perfluoricarbonica composita necnon
metallum perniciosissimum hydrargyrum. Quae omnia adipeis
animantium texturis persolvuntur ibique diutissime permanent:
ursus praedator maximus, catenae escariae ultimus, crebrius
toxica in adipem cogit.
Cum admodum arduum sit ursos liberos investigare, Christianus
Sonne etiam Norvegiae vulpes lagopos et canes sclodiarum tractores
indagavit: duarum geminarum vulpecularum per biennium alteri
ceton pingue pollutum suppeditatum est, alteri toxicis privatum,
quarum prior tantum ossum debilitate et iecinoris et renum
aegritudine laboravit. Idem evenit in Groënlandia, sclodiarum
catulis eidem experimento subiectis. Etiam caeli commutationem
vitam ursorum maritimorum affecturam esse putat Christianus. Nam
increscenti calefactione, decrescit glaciei crassitudo et ursi
ieiunis diuturnis coguntur: ideo dissolvitur adeps ad calorem
servandum itaque venena antea detenta ad omnes partes corporis
damna allatura advehuntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|