Annus
2 0 1 0


Colloquium de electione Ucrainiana

Colloquium de electione Ucrainiana

Colloquium, quod diurnarii actorum diurnorum Austriacorum «Die Presse» cum Nicolao Lange, viro rerum Ucrainiarum peritissimo, de electione praesidis habuerunt

Die Presse: Quo animo est populus Ucrainianus? Discordiis publicis continuatis nonne homines sunt fessi?

Lange: Civium non interest, quibus rationibus haec electio paretur. Nulli e.g. voluntarii in viis conspiciuntur, qui hominibus persuadeant, nulli factiosi, qui ardore quodam pro candidato suo certent. Electio fieri non videtur nisi in chartis parietibus fixis aut in televisione. Quinto post „eversionem aurantiam“ anno , post tot electiones habitas, cives fatigati sunt.

Electionumne cives piget an rerum?

Praecipue summorum moderatorum res Ucrainianas gerentium eos piget. Videbimus enim multos cives prima electione novos et adhuc ignotos candidatos electuros esse. Ita fieri possit, ut minus XX centesimae suffragiorum sufficiant, ut quis ultimae dimicationi possit interesse.

Id quidem eversioni illi aurantiae laudi tribuitur, quod civitatem liberiorem reddiderit, in qua suam cuique sententiam liceat in medium proferre.

Ita est. Nulla fere civitas in tota regione postsovietica invenitur – rebus publicis Balticis scilicet exceptis - in qua libertas et aequitas tantum valeant quantum in Ucrainia. Omnis taxiraedarius aperte tibi dicit, quid de quaque re sentiat. Longe aliter ea res se habet in Belorussia aut Moscoviae. Eam rem irrevocabilem esse censeo.

Quonam modo contentio electiva adhuc agebatur?

Quod attinet ad Iuliam Timoschenko, summa cura atque diligentia id agebatur, ut contentio optime pararetur, optime gereretur, deinde ut Timoschenko ipsa optime induceretur. Tamen in tanta contentione non apparet, quid illa contendat. In eo non multum scilicet a ceteris candidatis differt. Ex quo fit, ut nullum fere discrimen sit inter eos, qui praesidiatum petunt. Nam omnes de rebus maioris momenti idem sentiunt. Haec est causa, cur in tanto discrimine oeconomico cives hanc contentionem aequo animo praetereant.

Hac autem septimana nonne contentio acrior facta est ?

Antea mirum fuit, quod candidati recusaverint , quominus disputationibus aut colloquiis in televisione habitis interessent; de sua quisque tantum contentione cogitabat. At hac septimana subito alius alium aggredi, alius alium falsi insimulare, quod nescio an fiat, ut, si victus ex electione exierit, bona argumenta iam suppeditent ad actionem eventus falsi instituendam.

De quibus rebus agitur in hac contentione electiva?

Non quidem agitur de iis rebus, quibus Ucrainia laborat. Nam nemo loquitur de annuis alimentis corrigendis, nemo, qua ratione vectigalia plus efficiant, nemo, quomodo peregrini adiuventur in pecunia collocanda, nemo, qua ratione substructiones commerciales meliores fiant. Tamen omnes candidati – ut plerumque fieri solet – pollicentur fore, ut annua alimenta atque mercedes augeantur, quamvis praesidi nulla sit potestas eas res constituendi.

Audesne iam nunc eventum praevidere ?

Equidem non puto quemquam plus L centesimas suffragiorum obtenturum; ergo ultima dimicatione, quae erit die VII. Februarii, opus erit. Ex percontationibus fieri possit, ut Victor Janukovic ex ea dimicatione victor exeat. Sed spatio longo nescio an fiat, ut contio mutetur ita, ut de aliis quoque rebus disputetur. Tamen hoc est periculum, ut candidatus victus eventum non comprobet, ex quo nescio an iterum discordiae aut reclamationes oriantur.

De Unione Europaea in hac contentione non agebatur…

Quia candidati in hac re non sunt discordes. Etiam quod attinet ad foedus NATO, omnes idem sentiunt excepto Juschtschenko; ergo sermo de his rebus vitatur.

Et Russia ? quas partes agit imperium vicinum ?

His candidatis Russia non repugnat, Juschtschenko scilicet excepto. Russi exspectant, quomodo praeses novus acturus sit. Ideo anno ineunte non de gazo supportando litigatum est, ideoque paeninsula Krim quieta est. Aliter ac V annis ante Russia neminem candidatorum aperte adiuvabat.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae