Annus
2 0 1 0


Israeles apud Turcos se excusant

Israeles apud Turcos se excusant

Israeles hodie vesperi apud Turcos de legato eorum humilitato se excusaverunt; quam excusationem praeses Turciae, Abdullah Gül, ab Israelibus poposcerat minatus se eum de legatione recocaturum, nisi excusatio sibi daretur.

Benjamin Netanyahu, qui regimini Israeliano praeest, nunc sperat discordias finitas fore.

Nam Danny Ajalon, minister vicarius rerum exterarum, cum dignitatem legati Turcorum publice minuisset, Turcis de ea re satisfacere non potuit.

Inter Turcos et Israeles discordia de rebus ad Palaestinenses pertinentibus orta est. Praeterea Recep Erdogan, primus minister Turcorum, contendit, ut in discordia sedanda, quae inter Israeles et regimen Iranianum esset, etiam de armis atomicis Israelianis ageretur, quae a communitate internationali occultarentur.

Vice versa Israeles Turcis obiecerunt, quod emissiones antisemiticas in televisione sua tolerarent.

Ajalon enim fabellis continuatis , quibus titulus „luporum vallis“, reclamaverat, quae televisione Turca emittebantur. In quibus spectari potest, quomodo puer Turcus a procuratore quodam officii secreti “Mossad” abducatur.

Ajalon, cum de his rebus cum legato Turcorum, Ahmet Celikkol, colloqueretur, eum in sella humiliore considere iussit; praeterea mensam nullo vexillo nisi Israeliano ornatam fuisse constat. Celikkol „ex XXXV annis“, inquit, „munere legati fungor. Numquam in dignitate mea ita sum minutus“.

 

Num Britanni mulierem Iraquianam cruciaverunt?

Cum milites Britannici arguerentur perscrutatione facta mulierem Iraquianam LXII annorum cruciavisse et interfecisse, exercitui praefecti de hac re se inquisituros esse dixerunt.In actis diurnis Britannicis „The Independent“ nuntiatum est vigiles publicos urbis Basrae dixisse corpus eius culleo involutum prope viam esse inventum. Ex vulnerationibus ventris orisque suspicationem oriri eam ante mortem graviter esse vexatam.

Locutor ministerii haec tantum affirmavit mulierem a militibus Britannicis esse occisam, cum in ea perscrutatione telis feriretur; criminationem cruciatus a se reici. Praeterea corpus non prope viam depositum, sed magistratibus Iraquianis traditum esse.

At propinqui mortuae affirmabant eam vivam fuisse, cum perscrutatione facta a militibus abduceretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae