Annus
2 0 1 0


Discordia de nomine Allah utendo

Discordia de nomine Allah utendo

  

Discordia in Malaysia orta, num Christianis liceret nomine Allah uti, iam quarta intra biduum aedes sacra Christiana  incensa est. Damnum tamen mediocre fuisse fertur. Causa discordiae iudicium est, quo iudices actis quibusdam diurnis Catholicis concesserant, ut pro Deo Christianorum nomine Allah uterentur.

 

Josipovic novus praeses Croatiae factus est

Ivo Josipovic ex electione praesidis rei publicae Croaticae victor exiit. Pro quo plus sexagenas centesimas civium suffragia tulisse moderatores electionis nocte superiore nuntiaverunt.

Pro adversario eius, Milan Bandic, qui multos annos urbi Zagrabiae praeerat, minus quadragenas centesimas civium suffragia tulisse. Cum Josipovic patrocinium partium laevarum suscepisset, Bandicium a civibus conservativis esse adiutum.

Stipe Mesic, cui tertium praesidiatum petere non iam licuit, dixit „Croatiam Europaeam victricem exisse“.

Josipovic, vir LII annorum, proposuit, ut se sceleribus vindicandis summam operam dare in animo haberet. „Haec pollicitus sum“, inquit, „atque haec conficiemus. Spes vestra irrita non erit“. Hymno Europaeo sonante exedram reliquit; quod numquam antea ita factum est, cum adhuc simili occasione data hymnus Croaticus auditus esset.

A factiosis Democratum Socialium (SDP) „Ivo, Ivo“ clamitantibus Josipovicio victori acclamatum est. Qui dixit se id contendere, ut „nova iustitia“ institueretur. Croatiam civitatem fieri oportere, in qua cives fructum laboris capere possent, cum scelera vindicarentur. Deinde fautores candidati victi hortatus est, ut se ipsum ut praesidem omnium Croatium acciperent.

Bandic victus dixit causam cladis suae esse odium atque impatientiam, quibus adversarii sui affecti essent. Tamen victori gratulatus est sperans eum praesidem omnium Croatium fore.

 

Venetiolani  telenovellas “socialisticas” spectanto!

Hugo Chavez, praeses Venetiolae, id contendit, ut in televisione Venetiolana „telenovellae socialisticae“ edantur. Quas continuatas atque ad res sociales pertinentes in Cuba iam emitti praeses Venetiolae in emissione sua septimanali “aló presidente“ dixit. In actis diurnis “La Nacion” nuntiatum est eum nuper in Cuba esse commoratum et tales vidisse telenovellas, in qualibus de rebus socialibus sive socialisticis  ageretur. Eos, qui talia facturi essent, ab eo adiutum iri ; pelliculas „capitalisticas“ veluti venena esse; quibus pueros adduci, ut medicamenta sumerent aut scelera committerent.

Chavez, cum in emissione supra dicta ad editores scriptoresque adiret, „Etiam in Venetiola”, inquit, “ possumus pelliculas bonas facere”. Regimen Venetiolanum iam anno MMVI officinam pelliculariam prope urbem Caracas sitam instituerat. 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae