Annus
2 0 1 0


Civitates quaedam Europaeae de Romanibus extrudendis meditantur

CIVITATES EUROPAEAE DE ROMANIBUS EXTRUENDIS MEDITANTUR

Relegatio in vitam miserrimam

 

Nonnullae Unionis Europaeae civitates, in iis Belgium, Germania, Austria, de Romanibus in campum Merulanum (Kosovo) extrudendis meditantur, quod patria eorum pristina interim tuta sit. Sed revertentes miserrima vita exspectat…

Bello anno MCMXCIX exorto etiam minoritatem Romanium magis in dies esse oppressam, ut omnes XVII familiae, quae in oppido Stari Trg vixissent, fugerent, Burein Husseini narravit, qui tunc in eo oppido habitaverat. Husseini, qui nunc in refugio quodam prope urbem Mitrovicam sito vitam tristissimam atque incertam degit, „numquam in patriam meam pristinam redibo”, inquit, “cum Albanis magis invisi simus quam Serbis”. Id unum se sperare: „Utinam aliqua civitas occidentalis nos recipiat! Quas civitates oro et obsecror, ut nos his locis eripiant, quocumque nobis eundum erit”.

Sed ea spes vana videtur esse. Nam Campo Merulano e potestate Serborum erepto civitates occidentales meditantur de perfugis “molestis” extrudendis. De qua re res publica Campimerulana iam cum Belgis et Germanis convenit. Tamen non timendum esse, ne maior perfugarum multitudo extruderetur, cum non effici posset, ut plus mille homines singulis annis “reducerentur”, magistratus quidam Berolinensis dixit. Praeterea civitatem perfugarum non sine quadam difficultate comprobari posse. Maioris esse momenti, quod eo consilio capto Romanes, qui in Germania morarentur, adducerentur, ut veluti sua sponte redirent, cum ii, qui adhuc in Campo Merulano essent, ab immigratione facilius prohiberentur.

Sed iam nunc extruditur. Plus quinque milia hominum singulis annis in Campum Merulanum redire minister Campimerulanus rerum socialium nuntiavit. Rem publicam quidem esse facturam, ad quae praestanda se ipsa obligavisset; tamen quindenas centesimas popularium suorum iam nunc „in extrema vivere paupertate“, quibus unus tantum singulis diebus Euro suppeditaret. „Paucissima, quae nobis ipsis sunt“, inquit, „non cum pluribus partiri possumus“.

Kosovo Fushe, colonia Romanium maxima, pauca tantum chiliometra ab urbe Prishtina abest. Non solum iis, qui redierant, sed et iis, qui manserant, magnam affert difficultatem, si in indices publicos referri volunt. Quod ni faciant, omne auxilium sociale iis negabitur. De iure eos homines non exstare Bekim Syla dicit, qui instituto praeest, quod pertinet ad res Romanium Ashkaliorumque docendas (RAD). Quod institutum praecipue redeuntibus per spatium longum tuendis operam dat. Eos homines attingere ideo esse difficile, quod multi eorum terram, cum advenissent, statim relinquerent.

Ante bellum centum quinquaginta fere milia Romanium Ashkaliorumque in Campo Merulano vixisse, nunc non plus quadraginta milia hic habitare, qui essent pauperrimi in terra paupere, praesertim cum plus octogenae centesimae sine opere essent.

Germani singulis Romanibus, qui „sua sponte in patriam“ proficiscantur, auxilium initiale CCC Euronum ( ad M Euronum singulis familiis) praebent, quod auxilium scilicet iis negatur,qui inviti redeunt. Eiusmodi discrimen magistratus Campimerulani scilicet non faciunt, cum id tantum praestent, ut advenae septem noctes gratuito in deversorio degere possint. Deinde nemini sunt curae. Neminem videre, ut illis liceat ad pristinas sedes redire, neminem id curare, ut liberis eorum liceat scholam frequentare, Bekim Syla indignatur. Cum extruderentur, prorsus facultatem eruditionis iis adimi, quod Albanicam linguam non iam intellegerent. Praeterea Syla poscit, ut reditus eorum quadam dignitate ac ratione fiat, si modo necesse sit eos extrudi. “At illi homines brevi manu in via deponuntur. Ita est”.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae