Annus
2 0 1 0


Effugite,

Effugite, pueri, orum sutores imminent!

… capitibus latis petasis opertis, alba barba promissa, pedibus catenatis, lanternis vias illuminantes, … sutorum acus iactant …

In parva Lucaniae urbe, quae Mons Caveosus appellatur (italico sermone Montescaglioso), in meridiana Italiae parte sita, quotannis pridie Epiphaniam, homines quidam errant metum afferentes; sutorum acus iactant, quibus minantur se puerorum praesertim difficilium ora suturos esse. Iam diu haec consuetudo viget.

Orum sutores (“Cucibocca” italico sermone) primo vespere ex Michaeli Arcangeli abbatia (in antiqua urbis parte sita) exeunt, quo sub noctem, itinere confecto, redeunt. Quid haec consuetudo significat?

Epiphania dierum sollemnium terminus est, in quibus cibus abundavit; sutor monere videtur “cibo parcite, cives! Vitam consuetam repetite!” Ad rusticam ac miseram vitam haec consuetudo pertinere videtur, cum antiquitus maxima erat cibi parsimonia: pane domi confecto, herbis, leguminibus miseri cives vescebantur, carnibus interdum (bis aut ter in anno!). His in diebus matres, ad liberos difficiles conversae, haec verba dicunt: “Sutorem arcessam, nisi quiescis!” Pueri, sutoris metu affecti, quiescunt! Multi ex propinquis urbibus Montem Caveosum adveniunt, cupiditate videndi spectaculum insolitum moti. Nulla civitas enim invenietur, in qua aliquid simile reperiri possit.

 

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae