Mons Vulcanius pulverem album emittit
Mons Vulcanius
pulverem album emittit
In Costa Rica post quietem XL annorum
Turrialba, mons Vulcanius, in vitam rediit. Montem altitudinis
plus MMMCCC metrorum “nubes pulveris albi” evomuisse
institutum seismologicum Costaricense nuntiavit. rerum
Vulcaniarum periti eas nubes non, ut esse solet , cinere constare,
sed materiae adhuc ignotae esse dixerunt. quinque vicos in valle
Turrialbana sitos eo pulvere obductos esse acta diurna “La
Nacion” in paginis suis interretialibus nuntiaverunt. Fieri
posse, ut maior immineret eruptio.
Turrialba mons LX tantum chiliometra a
Sancto Iosepho, capite Costae Ricae, distat.
Francogalli burcam
vetant
Multa DCCL euronum damnabitur, quae in
locis publicis velamine „burca“ appellato induta erit. Hanc
legem partes Francogallicas UMP propediem laturas statio
emissoria France Info nuntiavit. Eos, qui mulierem cogerent, ut
burca indueretur, graviores poenas daturos esse praeses earum
partium, Ioannes Franciscus Cope, dixit;se contendere, ut ea lex
ad mensem Septembrem daretur.
Nicolaus Sarkozy, praeses rei publicae,
iterum atque iterum dixerat id velamen signum esse servitutis
atque humilitatis idque in Francogallia minime gratum esse,
quamquam incertus erat, burca indui vetaretur necne. Sarkozy enim
dixit parlamento licere per declarationem obligatoriam diiudicare
se talem habitum abnuere.
Praeter ceteros ecclesia catholica illam
legem vituperavit: quam Ioannes Lucas Brunin, episcopus Corcicus,
„errorem magnum“ appellavit, quia noceret; Ioannes Paulus
Jaeger, episcopus Atrebas, cum hanc legem reiceret, tamen
probavit magistratibus ius esse cives cognoscendi. Nam cultus
atque humanitatis Europaeae esse apertam se ostendere. Tamen sunt,
qui regimini vitio vertant, quod cives perterreant, cum MM tantum
mulieres in burcam se induant.
Num telephonis portabilibus morbus
Alzheimer prohibetur?
Medici universitatis litterarum Floridae meridionalis
investigaverunt radiis, qui telephonis portabilibus emittuntur,
morbum Alzheimer a muribus prohiberi. Praeterea in muribus, qui
eo morbo iam affecti essent, morbum eo modo leniri. Quin etiam
memoriam ipsam – sanorum scilicet murium - ea radiatione auctam
esse. Medici, quamquam causam eius rei nesciunt, tamen eventum ad
homines quoque pertinere pro certo habent.
Investigatores centum fere muribus ad hoc experimentum
faciendum usi sunt, quorum plurimi genetice erant mutati; in
quorum cerebris sedimenta illius morbi propria cognosceres. Mures
ipsi in caveis sedebant circum antemnam positis; quae antemna
radiationem electromagneticam frequentiae CMXVIII MHz – ut e
telephonis portabilibus emitti solet – per novem menses duabus
singulis diebus horis emittebat.
In cerebris murium iuvenilium nec morbosorum nulla quidem
illius „Beta-Amyloidis“ vestigia conspiciebantur integra
eorum facultate cognoscendi. Veteres autem morbososque mures, cum
radiationi plurium mensium expositi essent, eosdem habuisse
eventus atque sanos mures medici cognoverunt. Praeterea memoriam
murium sanorum, cum huic radiationi essent expositi, auctam esse
iisdem experimentis probatum est.
Quamvis causa earum rerum adhuc esset incerta, medici tamen
suspicantur sedimenta cerebralia eo facilius resolvi, quo magis
cerebrum radiatione calesceret. Qua etiam cellulas cerebrales ita
incitari , ut circulationi sanguinis faveretur.
Commissarii
Unionis Europaeae actionem instituunt de salariis augendis
Commissarii Unionis Europaeae actionem
instituerunt, quod salaria magistratuum Unionis parum aucta
essent. Magistratus hoc modo salaria aucta reiciunt, quae mense
Decembri anni superioris a civitatibus Unionis constituta erant.
Quae salaria commissariis invitis duobus tantum fere centesimis
aucta sunt. Pia Maria Ahrenkilde, quae pro commissariis locuta
est, dixit ad unum omnes petivisse, ut, quod a Consilio Unionis
in ea re esset constitutum, aboleretur, praetereaque, ut de ea re
„ratione accelerata“ ageretur.
Quae autem res ad plus XL milia
magistratuum Unionis pertinet, in quibus commissarii ipsi sunt
eorumque praeses, Barroso, deinde iudices Unionis Europaeae,
praeses Consilii, Hermannus Van Rompuy omnesque delegati, qui
pecuniam suam ex aerario Unionis accipiunt.
Commissarii iam mense Decembri dixerunt
se quidem certiores de ea re esse factos, quae tamen cum ea
ratione, quae lege constituta esset, minime conveniret. Secundum
quam rationem salaria magistratuum Unionis tanto aut augeri aut
minui oportere, quanto in quibusdam civitatibus anno MMVIII
mutata essent. Cum complures civitatum moderatores censerent
magistratus non decere , si in tanto discrimine oeconomico tanto
plus mererent, commissarii Europaei affirmabant rationem,
secundum quam salaria augenda sive minuenda essent, ex pacto
fieri ideoque esse servandam.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|