Regimen Iranianum adversariis supplicium minatur.
Regimen Iranianum
adversariis supplicium minatur
Mostafa Mahumetus Nadschar, minister
Iranianus rerum internarum, iis, qui a reclamationibus
continuandis non desistunt, supplicium minatus est. "Quicumque
his tumultis", inquit, "intererit, pro inimico dei
habebitur et securitati civili adversarius intellegetur."
Ex dubia illa electione praesidis plura
milia reclamantium comprehendebantur, quorum magna tamen pars
interim dimissa est. Plus octoginta autem carcere complurium
annorum damnati sunt, quinque capite, quamquam supplicium de iis
nondum sumptum est.
Praeterea regimen civibus interdixit, ne
collegia quaedam occidentalia attingerent neve certas emissiones
audirent aut viderent. In eo indice inveniuntur "observatores
iuris humani" (Human Rights Watch), fundatio
Georgii Soros, Vox Americana, BBC et al.
"Cives cavento insidias hostium", minister vicarius
officii secreti dixit, "et cum ministerio officii secreti
collaboranto in natione tuenda et in consiliis coniuratorum
perimendis."
In Hungaria de benzino Austriaco supportando
disputatio fit
Factiones
Hungaricae vehementer de benzino magistratibus supportando
disputant: factio FIDESZ-MPSZ , quae regimini opposita est,
vituperavit maximam partem vehiculorum publicorum eo suppletum
iri benzino, quod societas petrolearia OMV supportaret, quae e
licitatione victrix exisset. Ex quo evenire, ut tributis, quae
cives Hungarici penderent, res publica Austriaca adiuvaretur,
cuius illa societas esset.
Locutor quidam regiminis dixit fore, ut
hoc anno, cum OMV singula litra tribus Forintibus minore pretio
venderet quam societas Hungarica MOL, plus C milliones
Forintium reservarentur.
Forum Democraticum Hungaricum (MDF) etiam
timuit, ne securitas rei publicae in periculo esset, quod cura
petrolei ex parte in manu societatis exterae esset.
Americani novam
rationem pacis faciendae instituunt
Civitates Unitae Americae novam
instituerunt rationem, qua intra biennium discordiae inter
Palaestinenses Israelesque finirentur. Primo de confiniis agendum
esse, quae futuram rem publicam Palaestinam ab Israelibus
dividerent. Quae confinia intra IX menses esse constituenda.
Deinde edictum esse continuandum, quo in finibus Palaestinensium
Israeles novas sedes aedificare vetarentur, cum in iis regionibus,
quae Israeliae tribuerentur, ea lex non iam valeret. Tunc demum,
cum ea res convenisset, de statu Hierosolymarum perfugarumque
Palaestinensium actum iri. Ceterum regimen Americanum sese
obligaturum, ut Palaestinenses, nisi hoc biennio cum Israelibus
convenirent, in finibus permutandis adiuvaret.
Tamen incertum est, cui haec proposita
probentur. Mahomet Abbas, qui factioni PLO praeest, "Nullas
ferimus condiciones", inquit, "ea scilicet excepta,
quod aedificationes sunt omittendae". Et Avigdor Lieberman,
minister Israelianus rerum exterarum, iam dubitavit, num tantae
difficultates biennio solvi possent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|