Britannus quidam auctor inscriptionis surripiendae fuisse dicitur
Britannus quidam
auctor inscriptionis surripiendae fuisse dicitur
Auctor furti, quod in pristinis castris
Ausviciensibus erat commissum – de quorum porta inscriptionem
„laborando liberamur“ (Arbeit macht frei) surreptam
esse constat - Britannus quidam esse dicitur, qui nazistis favet.
Acta diurna Britannica „Sunday Mirror“ nuntiaverunt
inscriptionem eo consilio esse surreptam, ut venirent illi viro,
qui eas res colligere soleret, quae ad nazistas celebrandos
pertinerent. Pecuniam autem, si quam ex venditione accepissent,
fures insidiis in Suetia parandis soluturos fuisse.
Inscriptio illa, quae olim captivis illudendis affixa erat,
nocte ea, quae erat inter diem 18. et 19. Decembris, surrepta
paucis diebus post furibus comprehensis in silva reperta est.
Darko
Jankovic comprehensus est
Darko Jankovic Serbus, qui gravissimorum
scelerum arguitur, quae bello Bosniaco commisisse dicitur, in
Serbia comprehensus est. Ea res ab accusatoribus publicis rei
publicae Serbicae affirmata est. Jankovicium auctorem fuisse
caedis anno MCMXCII factae, qua caede in vico Celopek XIX
mahometani necati sint.
Iam anno MMVIII tres
Serbi, qui similia commiserant scelera, ab iudicibus
Beogradiensibus ad carcerem damnati sunt. Nam res publica Serbica
summam dat operam, ut quam plurimi sceleratorum comprehendantur
ac damnentur, quibus adhuc licebat vitam liberam atque otiosam
degere. Quod autem fit eo consilio, ut Serbia breviore tempore
Unioni Europaeae asciscatur. Tamen uterque dux fugitivus, cui indagando
iudices Hagenses summam dant operam, adhuc in libertate est: et
dux Serborum in Bosnia viventium, Ratko Mladic, et Goran Hadzic,
qui Serbis Croaticis praefuit, nondum comprehensi sunt. „Sine
intermissione utrumque quaerimus“, Vladimir Vuckevic, accusator
publicus sceleribus bellicis inquirendis, nuper affirmavit.
Mladic, qui usque ad annum MMI secure in urbe Beograd vixerat, ex
eo anno nusquam iam reperitur. Tamen sunt, qui credant locum,
ubi ille vivit, magistratibus Serbicis haud esse ignotum.
Ivo Sanader a
partibus HDZ excluditur
Princeps pristinus regiminis Croatici,
Ivo Sanader, qui honoris causa praeses adhuc erat partium HDZ, ab
his partibus exclusus est. Quem, cum iterum ad rem publicam
accedere vellet, postquam sex mensibus abhinc e negotiis publicis
se removisset, factioni suae nocuisse Jadranka Kosor, quae nunc
iis partibus praeest, hodie vesperi in colloquio cum diurnariis
habito dixit.
Cum nemo ex iis partibus sciret, quid
Sanader in animo haberet, nonnulli sodales eum “novis rebus
studere” suspicati contendebant, ut excluderetur.
Sanader ab anno MMIII ad annum MMIX et
regimini et partibus HDZ praeerat. Quibus de causis tam inopinate
e negotiis publicis se removerit, incertum est.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|