Cives pericula timent,
AUSTRIA
Cives pericula
timent, quae sibi a perfugis immineant
Acerrime his diebus
disputatur de aedibus in provincia Pannonia occidentali (Burgenland)
exstruendis, in quibus perfugae asylum petentes recipiantur. Ad
quas aedes exstruendas magister civium sive praefectus civitatis
Eberau, vici mille fere incolarum in meridionali eius provinciae
parte siti, civibus insciis ministrae rerum internarum fundos
obtulit, scilicet sperans eam rem civitati lucro fore. Sed cives
de consilio in secreto capto indignati vehementer ab illo
proposito abhorrent timentes, ne quae pericula sibi a tanta
perfugarum multitudine immineant. Interim Ioannes Niessl,
praefectus provinciae, edixit, ne qui fundi ad eas aedes
struendas venirent, dum suffragia populi de ea re haberentur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|