Annus
2 0 1 0


SERBIA Croatiam in ius vocat

SERBIA CROATIAM IN IUS VOCAT

Ut a televisione Croatica pridie Kal.Ian. nuntiatum est, res publica Serbica Croatiam in iudicium internationale deducet: Croatiam et genocidii et exactionis plus ducentorum milium Serborum accusatum iri, qui bello Croatiano sedibus suis expulsi essent. Quo bello viginti fere milia hominum perisse constat. Ceterum Croates iam anno MCMXCIX. vicinos suos Serbicos in idem iudicium vocaverant propter scelera, quae eo bello in finibus suis ab exercitu Iugoslovensi et a manipularibus Serbicis commissa essent. Serbi, cum frustra Croates hortati essent, ut illam actionem retractarent, nunc vices iis reddere videntur.

Sed utraque actio num quid efficiat, dubium est. Anno enim MMVII. iudicium internationale eiusmodi actionem Bosniae reiecerat, quod non comprobatum esset caedem apud Sebrenicam factam a regimine Serbico esse iussam. At timendum est, ne discordiae inter Serbos Croatesque hac re augeantur, praesertim cum in illa actione scelera quoque memorentur , quae bello mundano secundo a regimine fascali in cives Serbicos commissa erant.

 

BELLATOR ISLAMISTICUS CURTIO WESTERGAARD INSIDIATUS EST

Grylli anno MMV in actis diurnis Danicis publicati , quibus Mahometi imago depravata ac ridicula reddita erat, in terris Arabicis magnum effecerunt tumultum. Superiore autem nocte mahumetanus quidam natione Somaliana Curtio Westergaard, qui illam fecerat imaginem, mortem parabat.

Vigiles publici dixerunt virum XXVIII annos natum cultrum securimque secum ferentem in domum delineatoris irrupisse; quem autem fugere atque vigiles arcessere potuisse, qui hominem ictibus nonnullis denique sisterent.

Somalianum, qui femure sinistro manuque dextra esset vulneratus, caedis temptatae accusatum esse nuntiatum est.

Magistratus officii secreti Danici affirmaverunt hominem bellatoribus islamisticis Somalianis, praeterea reti terroristico Al Kaida arte esse coniunctum, quamquam primo incertum fuisset, sua sponte ille fecisset necne.

 

KIM YONG-IL AMICITIAM AMERICANORUM PETIT

In nuntio quodam novo anno ineunte a regimine Coreano septemtrionali edito legimus rem publicam Coreanam septemtrionalem summam operam dare , ut discordiae finiantur , quae inter se et Americanos sint. Praeterea disceptando et agendo efficiendum esse, ut paeninsula Coreana armis atomicis vacua fiat.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae