Annus
2 0 1 0


Praeses Hungariae legem dubiam subscribit

Praeses Hungariae legem dubiam subscribit

Biduo ante, quam Hungaria praesidiatum Unionis Europaeae suscipit, regimen Hungaricum novam legem de nuntiis promulgandis constituit. Quae lex a multis vituperabatur, quod libertati diurnariorum vehementer repugnaret.

Lex a Paulo Schmitt, praeside Hungariae, subscripta cras per edictum promulgabitur. Socialistae regimini oppositi praesidem antea hortati sunt, ne eam legem subscriberet, antequam summis iudicibus eam probandam dedisset. Schmitt autem familiarissimus primi ministri Victoris Orbán habetur, praesidis futuri Consilii Unionis.

Qua lege non solum stationes televisificae radiophonicaeque, sed etiam acta diurna paginaeque interretiales a magistratibus coercebuntur. Quam legem qui neglexerit, plus DCC milibus euronum multabitur. Sed nonnullae partes eius legis ambiguae atque incertae sunt, ut e.g. locus, qui est de “officio aequitatis politicae”.

Factio «Fidész», cui Orbán praeest, cum in concilio Hungarico longe plurimum valeat, statum rei publicae ex libidine mutare potest.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae