APPREHENSUS EST IN AUSTRIA MINISTER PRIMARIUS QUONDAM CROATIAE
APPREHENSUS EST IN AUSTRIA MINISTER PRIMARIUS QUONDAM
CROATIAE
Ivo Sanader in patriam reverti non vult
Ivo Sanader, prior praefectus regiminis
Croatici, qui largitionis insimulatus in Austria comprehensus
est, recusat, ne Zagrabiam revertatur, quod de libidine
magistratuum Croaticorum sollicitetur: cum in patria sua
causidicis ius negetur tabellas inspiciendi, iudicium ipsum non
esse aequum.
Sanader, qui hoc tempore Iuvavi custodia tenetur, recusavit,
ne brevi manu Croatis traderetur. Cui rei si assentitus esset,
fieri potuit, ut intra paucos dies traderetur. Nunc autem de
traditione eius agendum erit. Si cognitores eum in Croatiam tradi
iusserint, Sanadero licebit iudices superiores appellare; ex quo
fieri, ut traditio eius denuo in posterum differatur.
Magistratus Croatici praefecto suo priori vitio vertunt, quod
munere suo graviter abusus sit, cum ex pecuniis mutuis fenore
dandis nimis lucraretur. Ex qua re non solum partes HDZ, sed
etiam nonnullos privatos lucrum fecisse. Omnino eum sexagies
centena milia euronum avertisse, quod Sanader vehementer negat.
Syngraphos filiae uxorisque nuperrime ab iudicibus Croaticis
occupatos esse Sanader ipse ex libidine factum esse dicit, cum
magistratus conscientiae eas insimulent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|