Annus
2 0 1 0


Argentina former leader Jorge Videla jailed for life

De Argentinae dictatore damnato

Georgius Videla, olim dictator Argentinorum nunc aetate provectus, custodiae perpetuae condemnatus est; quem iudices tribunalis Cordubae, urbis Argentinae, reum putant facinorum immanium dictatura militari vigenti perpetratorum. Iudices Cordubenses Georgium Videla reum esse tormentorum et internecionum XXXI captivorum in urbe eadem constituerunt. Ipse faber maximus habetur regiminis illius, qui "bellum sordidum" ab anno MCMLXXVI per octennium gesserat, cum triginta milia homines militibus imperantibus excruciati et enecti sunt: mos militum erat regiminis oppositores sine ullo iudicio domo eripere et interficere. Reus ante iudices confessus est se militibus imperavisse, ut rebelles persequerentur, quod "bellum internum" pugnaretur.

Iam anno MCMLXXXV Georgius Videla ad perpetuam captivitatem condemnatus erat, sed ei paulo post pepercit praesidens Carolus Menem.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae