De Britannia nivibus impedita
De Europa nivibus impedita
Nives copiosae ferrivias, aëriportus et itinera impervia (ut
in imagine adposita aspicis) in tota Britannia reddunt.
Multae aëronaves ex Hithrovia et Gatuicia die Saturni non
avolaverunt, pleraque tramina ferriviaria obsessa profecta non
sunt, centeni autoraedarii apud Mamucium (*) in via M6 algentes
pernoctaverunt. Similia ex Hibernia, Vallia, Scotia et tota
Anglia referuntur. In aëriportibus Germaniae, Galliae,
Helvetiae, Daniae, Bataviae et Belgii volatuum deletiones et
cunctationes nuntiantur.
Ingentes nivium casus Italiam totam obumbraverunt, vel
regiones maritimas et mediterraneas; societas cui commissa est
viarum autoraedariarum cura accusatur, quod autoductores in via
"Solis" appellata nullo auxilio praebito noctu
manserint. Acerrimum gelu Poloniam restringit usque ad XXXIII
gradus inferiores Celsianos; nives saltem triginta centimetra
altae totam civitatem operiunt, quapropter triginta homines
rigore perierunt.
(*) Manchester
Scripsit Herimannus Novocomensis
|