Incarcerati 83 pereunt flammis combusti
Incarcerati 83 pereunt flammis combusti
In carcere Santi Michaelis, in parte Urbis Iacobopolis
meridionali posito, incendium magnum incepit a rixa inter reos,
qui mucrones celatos sub culcitas habebant, nam interdum sive de
more certant sive stupratores, qui ibi includuntur, ultione ipsi
afficiunt; propter hanc rixam die 8 Decembris multo mane
habitam, putatur fornaculum gestabile, quo intra cellam solent
theam vel caffeam parare, inflammatum esse, neque statim
siphoniarii sunt vocati nam vigiles perpauci sunt quam ut omnes
reos custodire possint; haec est diuturna penuria in carceribus
Chiliensibus.
Postea incendio iam flagrante non ex tabulato quinto, ubi
focum ardebat, sed ab inferis incarcerati sub ordine ne in fugam
opportunitate danda sese darent, sunt educti; id saltem ab
incarcerato, qui incolumis exivit et a diurnario interrogatus,
compertum est.
Interea nomina defunctorum, quae comixta cum sospitibus ab
initio dabantur, in propinquos et amicos reorum timorem
inferebant, adeo ut hi in vigiles vim inferre intendebant; exinde
publicae autoritates nec non iudices in sua cuiusque facultate
rem suscipiunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|