Quadruplex calamitas Haitiam vexat
Quadruplex calamitas Haitiam vexat
Ex natura, terraemotus et cholerae
epidemia et turben procellosum; ex re política, electio nuper
facta dicitur falsis suffragiis irrita declaranda; sic res se
habent in miseranda republica Haitiana. Populus Haitianus
strenuus se praebuit ut omnes calamitates perferret et
solidarietate internationali non indignus videtur.
Haec calamitates, ex quibus multi de vita
exierunt, non obstiterunt quominus electiones democraticae
fierent ut novum Praesidem Reipublicae crearent; tamen quoniam
undeviginti candidati id munus postularunt eorum nemo maioritatem
obtinere potuit et comitia iteranda sunt, qua de causa non ante
mensem Ianuarium eventus certus erit cognitus. Praesidi nunc
vigenti Renato (René) Préval auctoritas politica auxiliumque
civile quodammodo desunt et a civibus est desertus adeo ne
rempublicam redintegrare possit. Id est gravissimum quod Haitia
natio irrita facta est, et adeo omnium rerum egena, ut superesse
possit unice sub ea condicione, ut exterae nationes auxilium et
vigilantiam praebeant, nec non Organizatio Nationum Unitarum.
Periculum instat ut copiae exterae, quae in Haitia perturbationes
pacandi causa iam aliquot annos permanserunt, perennes fiant,
idcirco haec natio non erit politice autonoma.
Ipsi tamen Haitiani hunc rerum statum
provocarunt gubernationis ac democratiae impotentes, et idcirco
illis demum perturbationes superandae sunt; interea suffragationes
die dominica 28 Novembris multi cives ex factionibus politicis
contrariis fraude et dolo irritas esse postulant; exinde novae
perturbationes.
Fons: El Mercurio, die 29 Nov. 2010,
partim (Alexandra van Nievelt et pagina editoris)
Scripsit Paulus Kangiser
|