Periculum concursationum inter Coreas
Periculum concursationum inter Coreas
Regimen Sinense
sollicitatur propter navium bellicarum (quarum unam min
imagine conspicis) motus haud longe a finibus Boreocoreanis
et se pollicetur omnia facturum esse, ne res in peius
commutentur. Post enim ictus septemtrionalium in insulam
Yeonpyeong, increscit dimicationum periculum propter exercitia
navalia USAe et Austrocoreae, quae haud longe fiunt a confinio
maritimo de quo disputatur: quibus tempus certum iam diu
constitutum erat. Duces Coreae septemtrionalis, qui se adversus
provocationes arma cepisse adfirmant, dixerunt se missilia denuo
coniecturos esse si modo extra fines adversarii egressi erint.
Die Solis missili deiecto insulae incolae, quorum viginti tantum
ibi manere voluerunt, iussi sunt in latebras confugere, diurnarii
aufugere.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|