Narcovenditores in Rivo Ianuario oppidanos oppugnantViolentus impetus narcovenditores in oppidanos iam aliquot dies agunt,
PUGNA BIOCOLYTARUM DE FAVELLA REPETENDA
Narcovenditores in Rivo Ianuario
oppidanos oppugnant
Violentus impetus narcovenditores in oppidanos iam
aliquot dies agunt, adeo graviter, ut biocolytae militesque in
tuguriorum vicos, qui vocantur favellae, misi sunt, nam putatur
ibi narcovenditorum duces celantur; non solum milites sed etiam
pedites classici curribus loricatis oppidum percurrunt, eo
consilio ne vehiculorum incendia denuo agerentur.
Omnis haec violentia oritur a facinerosis, quos custodes
publici, dicti paciferi, e favellis eiecerunt; pax tamen nulla
facta est; mortui iam viginti septem numerantur; in carceribus
cuadraginta septem inclusi.
Multi sollicitudine afficiuntur quod certamen pedifollicum
mundanum in annum 2014 atque in annum 2016 ludi olympici indicti
sunt in Rivum Ianuarium; ibi pedilusores atque athletae
congregabuntur; utinam eo tempore facinerosi pacati sint.
Fons: EUROPA PRESS, Brasilia 25 nov. 2010
Scripsit Paulus Kangiser
|