Annus
2 0 1 0


De dimicationibus Coreanis

De dimicationibus Coreanis

Si a Corea septemtrionali denuo missilia coniecta erunt, ultio ex meridie exspectanda est: duo enim milites maritimi occisi sunt.

Postquam copiae Austrocoreanae apud insulam desertam Yeonpyeong, de cuius dominatu iam diu disputatum est, se exercuerant, duces Austrocoreani dimicationes coepisse professi missilia coniecerunt (cuius casus in imagine adposita conspiciuntur), deinde quinquaginta milites Nordici e navi egressi duos hostes interfecerunt, sedecim vulneribus affecerunt; Meridionales octoginta missilibus restiterunt: tam acriter a bello Coreano numquam inter duas geminas civitates pugnatum erat.

Praesidens Coreae meridionali Lee Myung-bak dixit patriam suam fere invasam esse, incolas insontes iniuriis affectos esse: cui impetum minime parcendum esse. Agentura Austrocoreana proclamat hostem neglectis monitis missilia in aequore apud fines proiecisse: vi se renixuros esse si modo millesima parte millimetri hostes transierint. Maximae regionis potestates, id est Russia, Sinae et Japonia necnon Civitates Americae Unitae gravi discrimine sollicitantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae