Hodie Olisiponi (
SUMMITAS OLISIPONENSIS NATO
Exsistentia foederis a re Afgana pendet
Hodie Olisiponi (in urbe scilicet capitali
Lusitanorum) incipit colloquium summitarium praesidentium
duodetriginta (28) terrarum sociarum foederis NATO. Agetur de
ipsa ratione NATO porro exsistere.
Summitatem Olisiponensem NATO multi commentarii putant fore
maximi momenti identitati Foederis Atlantici, quod foedus anno
1949 conditum est ut expansio militaris ac politica cohiberetur
Unionis Sovieticae. Cuius post cladem anni 1991 NATO hostem verum
non habens 'crisi identitatis' laborabat, anno autem 2001,
ictibus tromocratarum peractis in Turres Geminas (Neoeboracenses)
et Pentagonium (Vasintoniense), instantibus USA se pugnae contra
terroristas islamicos dedit. Nunc tamen, cum consilia quasi capta
sint usque finem 2014 agmina NATOensia ab Afganistania reductum
iri, politici terrarum sociarum saepius saepiusque rogant: Quid
porro?
Timetur quoque, ne fiat NATO "foedus edentulum" (sicut
hodie sit Organisatio Securitatis et Cooperationis in Europa [OSCE]),
ubi res maximi militaris momenti perficiantur a copiis US-Americanorum
cum suis sociis fidelibus, ut Britanni. Adcovatur a diurnariis in
memoriam exemplum 'scuti antinuclearis', cuius sortem decretam
esse in bilateralibus sermonibus inter Vasintoniam et Pragam
Varsoviamque, aliis sociarum minime de hac re consultatis.
Ut signum novi temporis, cum Russia non porro hostis foederi
imminens putetur, praesidens Russorum Demietrius Medvedev
invitatus est, ut summitati Olisiponensi adesset.
Ipsa Afganistania sine dubio in media re colloquii manebit,
nam periti rerum militarium timent etiam abeunte anno 2014
regimen Kabulense paratum non fore, ut tota hac terra potiatur.
Nonnulli duces agminum foederis expressis verbis monent fieri
posse, ut copiis NATOensibus domum reductis victorem belli
civilis Afganensis discedat grex Talebanorum - quae res non solum
colaphus in faciem foederis esset, sed quoque fortasse initium
finis ipsius NATO exsistentiae.
Hodie Afganistaniae adsunt circiter 130.000 militum terrarum
sociarum Foederis Atlantici. Primi eorum domum reducendi sint iam
anno 2011.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|