Principis Portu cholera diffunditur
Principis Portu cholera diffunditur
Haitiae minister
valetudini tuendae addictus dixit choleram Principis Portu, in
parvae civitatis capite, diffundi coepisse: centum saltem incolae
a medicis observantur. Ab initio contagionis in tota re publica
centeni interierunt, octo milia in nosocomiis curantur: cum tamen
plerique aegri in maximam urbem advecti sint, ibi morbi
propagatio exspectatur.
Res peius se habent a vehementi procella
"Thoma", quae praeter victimas labium et eluviei causa
fuit, unde aquae pollutae suburbanos incolas venenant;
nihilominus illis, qui in tabernaculis habitant post amissas ob
terrae motum domus, aqua pura et latrinae et medicamenta praesto
adsunt. Hoc maxime medicos sollicitat, tricies centena milia
incolarum morbo si res in peius se vertant obnoxia esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|