Comitia in Statibus Unitis
Comitia in Statibus Unitis
Deputatos, qui ad Constitutionem representatives
vernacule vocantur, 237 factio republicana elegit, 198 factio
democrata, quae Praesidi Obamae in republica gubernanda favet.
Senatores vero, cuius tertia pars sexto quoque anno renovatur,
37 erant sub comitiis, qua de causa democratae maioritatem, quam
ante habebant, retinuerunt; tamen Camera Deputatorum ubi
maioritas est republicanis, posset Praesidis Obamae legibus et
propositis politicis adversari, adeo ut is cum republicanis
debeat pacisci, de quo iam cum Iohanne (John) Boehner
Praeses Obama allocutus esset; Boehner, ut putatur, Camerae
praesidentiam suscipiet.
In Arizona autem Iohannes (John) MacCain, quem Obama
candidatum praesidentialem superaverat, senator republicanus
electus est; in huius electionis triumphatoribus numerandi quoque
sunt candidati qui in Coetu Theae (Tea Party, cuius
reclamatio in imagine conspicitur), quem nuncupant,
militant et conservativi dicuntur; hi enim Foederalem
Gubernationem restrictiorem et vectigalium minorationem
poscunt; hic vero coetus factioni Republicanae addendus
est; itaque in posterum Praeses Obama adverso flumine navigabit.
Fons: El Mercurio diei 3 Novembris, 2010
Scripsit Paulus Kangiser
|