Annus
2 0 1 0


<h2>Dilma Rousseff Praeses Brasiliana</h2>

Dilma Rousseff Praeses Brasiliana

Nunc primum femina in praesidentiam Brasilianam a populo suffragiis accepta est; electorum 56% die 31 Octobri ei faverunt; candidato alteri Iosepho (José) Serra tantum 44%; is protinus Dilmae triumphum agnovit et affirmavit veram controversiam nunc initium cepisse.

Quae olim apud rebellatores militavit, at nunc annum 62 agens oeconomiae operam dat, et ab anno 2003 in Praesidis Lulae circulo gubernativo rei fodinariae et energeiae Ministra fuit; inde patet omnes qui Lulam da Silva optimum gubernatorem et iudicant et fovent Dilmae Rousseff fulcimen politicum constituisse.

Tamen Praeses Lula iam dixit se in Dilmae praesidentia minime interfuturum nam ea per se ipsam atque ex propria sua politica imagine rempublicam regere debebit. Itaque putatur quae in Brasilia adhuc desunt ut pauperes in meliorem vitam inducantur, ea demum novam Praesidem esse consecuturam.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae