Annus
2 0 1 0


Francogallia legem de pensionibus reformat

Francogallia legem de pensionibus reformat

Quamvis trames legislativus nondum sit perfectus, tamen, senatu iam approbante, lex de pensionibus reformatis brevi tempore vigebit; ut scitur lex bifariam praesertim mutabitur: primum, minima pensio non ab annis 60 completis accipietur sed ab sexaginta duobus, maximaque non a sexaginta quinque completis annis sed a sexaginta septem;  deinde necesse erit laborare non 40 annos sed quadraginta unum ad totam sive maximam pensionem accipiendam.

Attamen postquam perturbationes publicae in oppidis atque urbibus ubique agerentur, Praeses Sarkozy servabit aetatem pensionandi matribus trium filiorum et invalidorum parentibus, qui non ab 67 sed a sexaginta quinque annis completis totam pensionem obtinebunt. Ex reformatione putatur parsimonia fisco Francogallo milionum dollariorum 97 usque ab anno 2018 habitum iri, quod est maximi momenti ne oeconomia ob nimias expensas publicas recedat.

Nunc reliquum est ut commissio aequo numero deputatum et senatorum reformationem firmiter approbet, quod non sine pertubationibus fiet, non solum senum et iuvenum sed etiam puerorum scholarium, qui in viam his diebus solent adire reprobandi causa.

Praeses Chiliensis Sebastianus Piņera, qui Franciam et Praesidem Sarkosy nuper visitavit, reformationem fovit Praesidisque sociali politicae favit, qui concivibus invitis necessariam mutationem magna contentione perfecerit; in Chilia viget alterum pensionum systema de quo iam breviter exposuimus.

Fons: La tercera (partim) diei 23 Oct. 2010, pag.39

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae