De fossoribus celeberrimis
De fossoribus celeberrimis
Tanta diurnariorum obsidio in fodinarios Chilienses agitur atque ad
televisificas collocutiones adeo crebras his diebus sunt vocati,
ut ipsi iam se confiteantur fessos et a diurnariis et
reliquis civibus indutias poscant; hi operarii ad publicam
actuositatem nunquam assuefacti erant, etiam eorum unus Omarus
Reygadas aperte dixit intra cuniculum inclusus melius se gessisse
quam foras, nam ex nervis nunc laborat seque in somnum vix dare
potest; plerique auxilium psychologicum petierunt; tamen
sunt qui adhuc fruuntur invitationibus ad colloquium
televisificum quia ex eo pecuniam accipiant.
Interea Carolus
Vilches senator cum fossore quodam collocutus didicit fodinae
dominos noluisse operarios sub divum redirent tres horas ante
ruinam: qui ascensum petierant, quod insuetos strepitus
audiissent: quod societatis patronus firmiter negavit.
Scripsit Paulus Kangiser
|