Annus
2 0 1 0


Die Dominico 17 Octobris quidecim fodinarii ex triginta tribus,

De singulari die festo in Chilia

Die Dominico 17 Octobris quidecim fodinarii ex triginta tribus, qui fuerant in cuniculo inclusi,  in eum locum reverterunt ubi improvisus vicus a cognatis, familiaribus diurnariisque prope fodinam extructus erat, sacra celebraturi;  duo sunt officia acta et missa catholica et cultus evangelicus; interim alii fodinarii clamitabant quod  fodinae “Sancti Iosephi” proprietariis  mercedes abhinc tribus mensibus debitae nondum solutae essent; fodinarii enim praeter triginta tres iam liberatos sunt fere trecenti qui in fodina laborabant  et nunc ab opera vacant;   omne vero auxilium erga triginta tres  liberatos ex Statu tum etiam ex privatis praebitum est, reliquis parum aut  nihil; et quanvis auctoritates gubernativae de his operariis iam sollicitantur, tamen ipsi impatientia et inopia vincuntur;   hi enim  clamitantes et in sacra officia paene obstantes a cusdodibus publicis sine ulla contentione interclusi sunt;  inde altera calamitas oriri videtur: condicio eorum, qui in superficie permanserunt.

Res televisifice in Chilia nuntiata.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae