Annus
2 0 1 0


The Democratic Republic of Congo'

Democratiae somnium in Re Publica Congensi

Reclamatio habita est Bukavi, in urbe Congensi orientali, ducenti Olivia Lembe Kabila: crebrae ideo mulierum acies per vias Bukavi congregatae sunt. In regione Kivo meridionali, cuius caput est Bukavus, iam diu manipuli armatorum tam Congensium quam externorum vim in mulieres insontes adtulerunt, quae facinora nuper a nuntiis Ordinis Nationum Unitarum divulgata sunt: quindecim milia saltem mulierum anno praeterito violata esse. Minister Congensis rei bellicae addictus negavit militem regularem quemquam violentiae tali interfuisse.

Miriam Nobre, legata Mulierum Itineris Mundani (World March of Women) "Huc convenisse - inquit - maximi momenti est, cum violentia in feminas ut arma bellica more adhibeatur." Nenis Rukunghu, medicus nosocomii Bukavensis "Denique - ait - societas mundana videtur de re sollicitari: rei puniendi sunt, ut mulieribus dignitas restituatur: quae neglectis laboribus fortitudine resurgere possunt!"

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae