Omnes 33 ascendimus ad superficiem et valemus.
FINIS FELIX CALAMITATIS FODINARIAE IN CHILIA
Omnes 33 ascendimus ad superficiem et
valemus
Hora vicesima secunda (hora Chiliensi)
omnes fodinarii qui dies 70 sub terra permanserant singuli sunt
per tubulationem 622 metrorum, capsula "Phoenix"
nuncupata, in superficiem ascensi; ibi exspectabant Praeses
Reipublicae Sebastianus (Sebastián) Pinera, ministri statales,
eorum uxores et cognati, alii fodinarii atque magna diurnariorum
turma, qui ex plus quam 70 nationibus advenerunt patientes 30
gradus caloris diurni et vehemens frigus nocturnum; magnoque
gaudio singulos egredientes amplexabantur omnes; non solum
mulieres sed etiam viri permoti lacrimas effundebant; quidam
iocularis ex liberatis munera Praesidi, uxori, sodalibusque
attulit: lapides ex fovea, quae aureae esse dicebantur; ex 33
fodinariis unus est Bolivianus, Carolus (Carlos) Mamani, cui
Praeses Evus (Evo) Morales ex Bolivia iter fecit congratulaturus.
De tanta re tantoque opere quaedam possunt specialiter referri.
-Chilia in quodam animo unitatis his diebus versata est,
primum quod calamitas magna lugenda 70 dies abhinc evenit, dein
quod fodinarii vivi se nuntiarunt, denique quod omnes cives una
cum diurnariis et totius mundi televisoribus concordes et unanimi
fodinarios redemptos et salvos magno gaudio receperunt;
-Technicorum auxiliariorumque manipulus multa coordinatione et
diligentia usus est, ut sine ullo periculum et damno fodinarii
rebus adversissimis liberati sint; Praeses Pinera magni fecit
horum laborem eosque palam laudavit;
-Res fodinariis privatae gaudio commixtae in publicum
eruperunt: vel nata, quam uxor cuiusdam fodinarii nuper peperit
cui nomen Spes (Esperanza) indictum est; vel uxor alius quae
noluit metalla adire virum exspectatura, quia fodinarius alteram
quoque mulierem habebat, quae ibi etiam exspectatura erat; vel
fodinarius qui post aliquot annos una cum femina convivebat, et
ab inferis ex ea matrimonium petivit;
-Numquam est tam male Chiliensibus qui laetum animum amiserint;
itaque ad nuntium quod de se ad superficiem post dies 17
fodinarii inclusi miserunt, aliqua verba ut quidam suspiciati
sunt- erant addenda: omnes 32 sumus in refugio et valemus:
Boliviano vescimur.
Scripsit Paulus Kangiser
|