Annus
2 0 1 0


De fodinariis liberandis

De fodinariis liberandis

... qui per tubulatam perforationem ex cuniculo mox emergent

Die  Saturni mane, Octobris noveno, machina perforatoria metrorum 622 tubulatum fecit et ad 33 fodinarios in cuniculo retentos feliciter pervenit; quod opus totidem dies (id est 33) forte et congruenter elaboratum est; nunc autem ingeniarii et technici inter se considerant de methodo, qua in liberandis fodinariis usuri sint, ne ii - donec ascendant - in novo periculo versentur; interea capitum maxime diurnariorum ad 2.500 milia prope fodinam “San José”, nunc orbi terrarum notissimam, congregata sunt; ibi expectatur hora, qua Mercurii die primus fodinarius liberetur et dein reliqui 32 paulatim singuli exeant; verus vicus ex nihilo ibi ortus est: tabernacula, cauponae, latrinae chemicae, antemnae televisificae et similia.

Multi quaerunt quomodo sub terra vitam familiari contubernio gregatim degerint, quod ni fecissent fortasse hos menses duos non superfuissent; in Europam dicuntur ituri fodinarii, nam ex multis nationibus eos ad periegesin ac praemia  vocantur, vel ex Hispania  ubi certamen pedilusorium coram fodinariis habebitur.

Fons El Mercurio de Santiago, 10 Oct. 2010, re televisione quoque accepta.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae