Funere mersit acerbo …
Funere mersit acerbo
… in Apulia: Sarah Scazzi
Mortem adulescentulae XV annos natae tota
Italia maeret. Tristissima res ista de qua locuturi sumus. Sarah,
dulcis vultu et flava capillis, in parva Apuliae urbe cum matre
vivebat (pater fraterque in septentrionali Italiae parte vivunt).
Condiscipulis et ceteris amicis familiariter
utebatur, consobrina quoque. Istius pater, insana cupiditate
motus , a Sarah repulsus, ei gulam fune fregit; postea, in
autoraeda corpore occisae posito, rus se contulit ubi, oh summam
barbariem!, adulescentulam violavit. Nudum miserae
corpus in puteum deiecit ramis et saxis opertum. Iam antea
avunculus nepticulam molestia affecerat. Inter propinquos esse
videtur qui de molestiis aliquid sciverit sed tacuerit. Quare?
Scandalumne timebat? Multis praeteritis diebus avunculus, cum
multas horas ab investigatoribus exquisitus esset, horrendum
facinus confessus est. Misera mater de filia mortua certior est
facta dum in cubiculo televisivo a diurnaria rogatur et corpus
reperitur. Immota, quasi in lapidem conversa, stetit.
Investigationes permanent (solusne avunculus egit an aliquo
adiuvante?) simulque insana cognoscendi atque loquendi cupiditas.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|