Limus toxicus in Danubium pervenit
Limus toxicus in Danubium
pervenit
Danubius, qui per decem nationes
percurrit, limum toxicum ob metalla, quae dicuntur gravia,
iam aliquot dies accipit; haec ab Hungaria per flumen
Marcal, quod in Danubium influit, transeunt; quamquam
putabatur Danubio damnum non fore magnum, tamen mortui pisces
sunt reperti; sed peius est quod homines 4 mortui sunt et
laesi ad 150 in Hungaria, ubi circumiecta magis contaminata sunt;
haec metalla gravia ab officina (“MAL”), quae aluminium
ex saxis abstrahit, decurrunt; feliciter tamen accidit ut
aquarum in Danubio basica vis nimium a norma adhuc non aberravit.
Fons: La Tercera (Santiago de Chile) 8
oct. 2010, pag.17.
Scripsit Paulus Kangiser
|