| Brasiliani novum Praesidem quaerunt
 Brasiliani novum
Praesidem quaerunt    Die Dominica tertia Octobris
cives Brasiliani ad comitia ierunt novum Praesidem sufragiis
creaturi;  primum locum obtinuit Dilma Rousseff, quae fere 47
centesimas (47%) omnium suffragiorum  accepit, quod non sufficit
ut victrix evenerit, nam ex Constitutione Brasiliana  maioritas
absoluta requiritur;  itaque die 31 Octobris nova suffragatio
habebitur ut cives aut  Dilmam Rousseff aut Iosephum (José)
Serra, qui alterum locum (33%)  obtinuit,  Praesidem eligant.
 Praeses nunc vigens Ignatius da Silva,
qui Lula nuncupatur, maxime a populo acceptus est quippe cui 85
civium centesimae partes favent et in optimis Praesidibus
Brasilianis numeratur; Dilma vero Rousseff habetur Lulae
política heres, quae apta est ut rem publicam in  progressionen
oeconomicam inducat, servato auxilio sociali pro egenis, qui
adhuc hanc  terram non pauci incolunt. Eadem die Dominica acta quoque sunt
comitia ut parlamentarii eligerentur;  qui primum locum
obtinuerunt pro Lulae factione agunt, quae est  “factio
operariorum”, in ea et Dilma Rousseff interest;  deputati 402
electi sunt qui Lulam fovent et idcirco Dilmam;  reliqui 111
adversantur; inde patet maximam de republica potestatem Dilma
acciperet si tandem Praeses crearetur;  sin autem Iosephus Serra
eligeretur Parlamentum adversum haberet et, ut  rempublicam
teneret, pactionibus uti deberet cum politicis contrariis qui
Lulam sequuntur;  senatores vero plerumque et Lulae favent.  Incognitum est in utram partem  ituros
fautores candidatae Marinae Silva,  quae tertium locum –cui 20
centesimae deditae sunt-  die Dominica obtinuit;  hanc, quae in
Lulae gubernatione aliquando intefuit,  factio viridis (qui
circumiecta servanda curant) fovet;  ex his pendet electio quae
die 31 Octobris habebitur, nec non ex suffragiis aliorum
candidatorum vel Plinius de Arruda,  Iosephus Eymael, Iosephus
de Almeida, Livius Fidelix et alii. Fons: El Mercurio de Santiago, 5
Oct. 2010. Commentarius auctoris:
Quamquam hic agitur de re publica Brasiliana, tamen  reliqui
Americani et Europaei non sunt  immemores amicitiae, quam Lula
da Silva nuper tribuit Praesidi Iranio Mahmoudo Ahmadinejad, 
toto in orbe terrrarum notissimo, quod uranium comparet ad
energeiam nuclearem  generandam;  incertum an usui tantum
pacifico. Scripsit Paulus Kangiser 
     
 
 |