Annus
2 0 1 0


Aequatoriae praeses liberatur

Aequatoriae praeses liberatur

Praeses Correa ex nosocomio ubi erat a custodibus publicis retentus militum ope liberatus est.

Horas fere decem Praeses Aequatorianus arreptus erat, inclusus in custodium nosocomio; milites legibus obtemperantes usi armis eum liberarunt et superaverunt custodes publicos; inde in tota Aequatoria viget per dies septem status exceptionis constitutionalis (aliquae libertates civibus restringuntur).  Praeses Correa politicos adversantes incusavit quod per vim reipublicae statum mutare intenderent. Reliqui Praesides Sudamericani Rephaelem Correa ex iure et foederibus regionalibus concordes fulciunt.

Nunc autem quaerendum est quid his rebus subiaciat et qua de causa custodibus mercedes minuantur; solisne custodibus? Quae in Aequatoria deinde accident sub visu habenda sunt.

(Fons: La Tercera, 1 Oct. 2010)

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae