Annus
2 0 1 0


De inceptis privatis in Cuba

De inceptis privatis in Cuba

Rodulfus (Raśl) Castro, Praeses Cubanus, denuo publice nuntiavit licentiam privatim laborandi brevi tempore concivibus datum iri, atque officialium statalium 500 milia a muneribus mox -velis nolis- discedent; haec a diario officiali Granma Cubani iampridem et paulatim accipiebant; nunc vero certiores facti sunt de laboribus quibus Suo Marte (ut veteres dicebant) operaturos esse, etenim possent inter alia fieri fabri caementarii, carpentarii, electrotechnici, aliptae, mechanici, tonsores, pictores parietarii, famuli, florumve venditores; multi somniant cauponam condere; aliquae vero labores iampridem clam atque illegitime exercebantur, aliquae etiam publica et exceptionali licentia, vel cauponae privatae, quibus non plus quam 12 sedes hebere licet (mox autem ad 50 permissum erit); praeterea pulmenta adhuc prohibita mox libere venum dabuntur velut conchilia et caro vitulina, quos cibus solis in cauponis statalibus nunc licitum est comedere.

Cubani putant haec multis annis abhinc fuisse agenda; at idem ac in omnibus rebus privatis, fisco Cubano vectigalia necesse erit dare, de quibus rebus adhuc non publice relatum est; denique non minoris momenti est quod cubani poterunt operarios pacta mercede conductos habere et idcirco aliis concivibus prodesse (Fons: La Segunda, Santiago, die 24 sept.2010).

Commentarius auctoris: Gradus in rectam progrediendi viam Praeses Cubanus nuntiat; tamen pluribus libertatibus Cubani egent; cur sedicula 12 aut 20 ab auctoritate permissa? quidni 40 vel omnia quae in caupona possint contineri? Licentiae vero singulis civibus -ut videtur- dabuntur neque solum nominatim sed in quodque commercium vel negotium vel operam; id longe abest ab agendi mercandique libertate, sed agitur de proposito plaudendo.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae