| Nummarii Vaticani sub iudicibus Italicis
  Nummarii Vaticani sub
iudicibus Italicis
Nummariae Vaticanae Praeses  (cuius
sedem in imagine conspicis) atque  Director Generalis a
iudicibus Italicis vestigantur quod leges mensarias violaverint
et quod pecuniam illegitime partam “laverint”.  
Vox “lavatio pecuniae” venit ab Unitis Statibus ubi
ineunte saeculo XX quidam maffiosus, Alfredus Capone,  quo
facilius  proventus scelere adeptos possit aperte adipisci,
negotiolos fingebat  ad  vestes et camisias et similia
lavanda  dicebatque  eo modo pecuniam quoque lautam
esse. Unio autem Europaea magnam habet curam ne  pecuniae
lavatio agatur modo veniat ab tromocratibus modo ab substantiis
stupefactivis. Omnis pecunia sub Italorum iudicum vestigatione
esset  dollarum fere 30.000 milia. Incusantur propterea quod nuper nomina clientum
(sensu hodierno) celeverint  neque auctoritates  de hac
re certiores fecerint ; duo enim  ignoti viri pecuniam in
nummaria collocaverant,  alter dollarum 26.000 millia alter
4.000 milia. Cum nomina celaverint  putatur  Hectorem
(Ettore) Gotti Praesidem et Paulum (Paolo) Cipriani Directorem
Generalem illegitime egisse. A fontibus Vaticanis  auditur  hae
collocationes non fuisse nisi   transductiones inter
eiusdem nummariae computos, in quibus nullae leges
vulnerantur.Praetera ambos viros summa fiducia
esse Vaticanus affirmavit (El Mercurio de
Santiago,  22 sept.2010) Utinam accusatio sit falsa; si vera, punitio
ad legem exspectatur. Scripsit Paulus Kangiser 
     
 
 |