De dimicationibus in Mauritania
De dimicationibus in Mauritania
Milites exercitus Mauritaniae cum armatis Al - Kaëdae apud vicum Raz - el - Ma in solitudine Malii septemtrionalis dimicaverunt, duodecim rebelles interficientes. Etiam quinque milites interiisse referuntur. Copiae Mauritaniae, Malii rectoribus assentientibus, in solitudine invigilant ut armatos Islamicos persequantur. Concursatio hodierna docet manipulos Al - Kaëdae crebrius et acrius regiones illas occupare.
Putant diurnarii copias regulares rebellium manipulos aggressos esse propterea quod septem alienigenae, operarii societatis uranium ibi effodientis, in Nigero rapti essent; quos minister Francogallicum Bernhardus Kouchner Al - Kaëdam, ibi ab Abu Musab Abdul Wadud (quem in imagine adposita aspicis) conductam, eripuisse et in Malium transportasse suspicatur. Idem manipulus armatus ab anno bismillesimo septimo plurimas caedes in Algeria ediderunt et nonnullos Europaeos eripuerunt atque interfecerunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|