| Benedictus XVI dialogum cum ecclesia Anglicana intendit
 ITER PAPALE BRITANNICUM Benedictus XVI
dialogum cum ecclesia Anglicana intendit  Die Iovis 16 m.
Sept. Summus Pontifex publice ut praefectus statalis a Regina
Elizabetha II vocatus in Britanniam ibit; in qua occasione nexum
appropinquare intendet cum ecclesia Anglicana, quorum fideles
altercationibus disiunguntur de feminis sacerdotibus et de
episcopis homosexualibus, adeo ut quidam ad ecclesiam 
Catholicam se adscribere conantur; id quoque in Pontificis
mente optari videtur eisdemque  aditum patefacere.
 Praeterea non pauci Britannici in Summum
Pontificem vituperationes et tumultum parant, propter aliquot
sacerdotum Catholicorum in minores natu sexuales abusus, qui
quondam in Europa acciderunt, sed qui nuper sunt palam pernoti;
Benedictus XVI iam veniam publice petivit. Anno 1980 Ioannes Paulus II privatus in
Britanniam peregrinavit in itinere quod pastorale vocatur; 
Benedictus vero XVI primus sub nomine Praefecti Statalis (id est
Vaticani) coram Regina Anglica verba faciet;  etiam Cardinalem
Ioannem Henricum Newman (1801-1890) Ecclesiae beatum declarabit,
qui iampridem ex religione Anglica in Catholicam conversus est et
diligentissime pro institutione Catholica praesertim
universitaria elaboravit. Ecclesia Anglica anno 1534 instituta est
ab Henrico VIII cum a Vaticano discesisset ob suum ab uxore
priore Catalina Aragonensi divortium; exinde Catholici et Anglici
in sepositas ecclesias congregantur. Fons: Diarius El Mercurio de Santiago,
14, sept. 2010. Scripsit Paulus Kangiser 
     
 
 |