Annus
2 0 1 0


Systema politicum Cubanum ne ipsis quidem Cubanis nunc utilitatem affert.

CASTRO AGNOVIT MUTATIONEM SYSTEMATIS IN CUBA NECESSARIAM

Porta capitalismo aperta?

Systema politicum Cubanum ne ipsis quidem Cubanis nunc utilitatem affert - talia verba a pristino moderatore communistarum Cubam regentium, Fidele Castro, qui abhinc quattuor annis valetudinis causa rempublicam in fratris suis Radulfi (Raúl) manibus reliquerat, inter colloquium cum diurnario Godofreo (Jeffrey) Golberg dicta sunt; inde tamen non intellegitur Fidelem Castro a communismo omnino discesisse sed putatur eum tantum velle res politicas faciliores reddere fratri suo ita, ut necessariae mutationes in Cuba fierent.

Iulia Sweig, perita rerum exterarum Vasingtoniensis, quae coloquio aderat, intellexit Fidelem Castro agnovisse Statum, sub systemate Cubano, pondus permagnum in oeconomia habere; (ex quo colligere possumus quandam aperturam in insulam esse futuram).

Quae autem mira sunt, nam ab anno 1960 Fidelis Castro et praesertim Ernestus Guevara (nuncupatus “Che”) rebellionem Cubanam per totam Americam Meridionalem provulgare cupiebant.

Fons: El Mercurio de Santiago, 9 Sept. 2010, pag.A6.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae