Annus
2 0 1 0


Iran stoning woman '

Mulier lapidanda et verberanda

Sakina Mohammadi Ashtiani, mulier Persica, de adulterio accusata lapidibus interficietur: quam anno MMVI in provincia Azera Orientali iudices "illicitae coniunctionis" cum duobus viris habitae post mariti mortem undecentum verberibus condemnaverunt. Post paucos menses rete televisificum Iranicum nuntiavit Sakinam confessam esse, se cum aliis contendisse ut maritus occideretur: quamquam ipsa dixisset se ad scelus confitendum vi coactam esse, lapidatione condemnata est. Quae saevissima sententia toto in orbe iram atque indignationem excitavit: auctoritates, praeclari viri et mulieres, cives communes ab regimine Persarum postulare pergunt, ut libertas et salus infelici feminae reddantur; centum et quinquaginta circiter feminae in Perside narrantur eidem neci destinatae esse.

Praeterea Sakina rursus undecentum verberibus condemnata est "quod corruptelam et dedecus divulgavisset", cum eius facies in actis diurnis Anglicis "Times" capite detecto apparuisset: quod ipsi diurnanii mulierisque patronus negant, adfirmantes imaginem aliam feminam descripsisse.

Post reclamationes undeunde coniectas, regimen supplicium a mense Iulio in Septembrem distulit: mulieris filius tamen veretur, ut his diebus mater non lapidibus sed suspendio pereat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae